ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XXXI 第2説教(ベト) 第XXXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1221A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.31.1

1

Distinguamus tamen, nec vereamur ne impugnet se velut contrariis Scriptura venerabilis. Consideremus enim quia non dixit: Judicia oris ejus sicut abyssus multa: sed Judicia tua dixit; nec Apostolus posuit: Inscrutabilia judicia oris ejus; sed: Inscrutabilia judicia ejus.

PL 15, 1221A

しかし、区別しよう。尊ぶべき聖書が、互いに対立することを言って自らと争うかのように恐れる必要はない。見よ、聖書は「彼の口の裁きは多くの深淵のようである」とは言わず、「汝の裁き」と言ったのであり、使徒も「彼の口の裁きは究めがたい」とは書かず、「彼の裁きは究めがたい」と書いたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.31.2

2

Possumus enim judicia Dei aestimare, quae occulta nobis non patefecerit; judicia autem oris ejus, quae annuntiaverit, et per os prophetarum locutus est. Os enim Dei propheta intelligitur, cui dicitur: Clama; et ille ait: Quid clamabo?

PL 15, 1221B

というのも、神の裁きとは、神が隠されたまま我々に明かさなかったものと見なすことができるが、彼の口の裁きとは、神が告げ知らせ、預言者たちの口を通して語ったものだからである。神の口とは預言者のことと解される。彼は「叫べ」と言われ、「私は何を叫ぼうか」と言う。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.31.3

3

Et inspiratum est ut diceret: Omnis caro fenum (Esai. XL, 6) . Quod utique locutus, oris Dei functus officio est; quia locutus est judicium Dei.

PL 15, 1221B

そして彼は、「すべての肉は草である」と言うよう霊に吹き込まれた(イザヤ40:6)。これを語ったことで、彼は神の口の務めを果たした。神の裁きを語ったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.31.4

4

Ergo prophetica oracula jam non sicut abyssus, sed etiam ipsa sunt abyssus; quia nemo potuit in coelo, vel in terra, aperire librum, nisi Christus. Veniamus nunc ad sextum versum.

PL 15, 1221B

それゆえ、預言の託宣は、もはや深淵のようなものではなく、それ自体が深淵である。天にも地にも、キリスト以外に、書を開くことのできた者はなかったからである。さて、第六の節に進もう。