Expositio in Psalmum CXVIII 5.23.1
Advertimus igitur quantum nobis ambulandum sit, ut veniamus ad Christum. Ambulandum in Lege; quia finis Legis Christus est. Sine Lege ergo non pervenitur ad Christum.
PL 15, 1258Cそれゆえ、キリストに至るために、我々がどれだけ歩まねばならないかに気づく。律法の中を歩まねばならない。律法の終わりはキリストだからである。したがって、律法なしにキリストに至ることはない。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.23.2
Unde manifestum est quod haeretici, qui Legem veteris non accipiunt Testamenti, etsi dicant quod Christum teneant; tamen non possint tenere finem, qui initium non tenuerint. Ipse Jesus est initium et finis.
PL 15, 1258Dここから明らかなのは、古い契約の律法を受け入れない異端者たちは、キリストを保持していると言っても、始めを保持しなかった以上、終わりを保持できないということである。イエス自身が始めであり、終わりである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.23.3
Oportet igitur ut ambulemus secundum legem spiritalem; ut veniamus ad Legis finem Dominum Jesum. Oportet ut sequamur testimonia; ut pervenire possimus ad magnum testimonium Dominum Jesum.
PL 15, 1258Dそれゆえ、我々は霊的な律法に従って歩まねばならない。律法の終わりである主イエスに至るためである。我々は証しに従わねばならない。大いなる証しである主イエスに到達しうるためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.23.4
Oportet etiam ut in praeceptis Domini ambulemus; ut perveniamus ad magnum praeceptum, de quo legistis: Dictum est antiquis: Non occides . . . . ego autem dico vobis (Matth. V, 21 et 22) ; hoc est, super omne praeceptum dico.
PL 15, 1258Dまた、主の掟の中を歩まねばならない。大いなる掟に至るためである。それについて、諸君は読んだ。「昔の人々に、『殺すな』と言われた…… しかし私は汝らに言う」(マタイ5:21–22)。すなわち、あらゆる掟の上に立って私は言う、ということである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.23.5
Itaque non usurpatorie dixerim, sed vere, quia sicut sunt sancta sanctorum: ita praeceptum est praeceptorum.
PL 15, 1258Dしたがって、僭越からではなく、真実として言おう。聖なるものの中の聖なるものがあるように、掟の中の掟がある。