Expositio in Psalmum CXVIII 20.37.1
Discite, judices saeculi, quem in judicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Dominus omnium dicit: Non possum ego a me facere quidquam. Alibi lego: Negare semetipsum non potest (II Tim. II, 13) .
PL 15, 1494D世の裁き手たちよ、学べ。裁くにあたって、どのような心の構え、どのような節度、どのような誠実さを保つべきかを。万物の主は言う。「私は自分からは何もすることができない」。別の箇所で私は読む。「自らを否むことはできない」(二テモテ2:13)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.37.2
Non potest utique, non per infirmitatem, sed per integritatem: non per impossibilitatem faciendi, sed per observantiam judicandi. Quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit?
PL 15, 1494Dできないのは、弱さによってではなく、全き正しさによってである。行うことの不可能によってではなく、裁くことへの遵守によってである。万物をなしうる者が、できないとは、なそうと欲しないことのほかに何であろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.37.3
Non vult posse quod damnet, non vult posse adversus fidem, non vult posse adversus veritatem.
PL 15, 1494D彼は、断罪すべきことを為しうることを望まず、信義に背くことを為しうることを望まず、真理に背くことを為しうることを望まない。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.37.4
Audi postremo ipsum dicentem cur non possit a se facere quidquam: Sicut audio, inquit, et judico (Joan. V, 30) , hoc est, non ex mea potestate decerno quod libitum, sed ex judicandi religione, quod justum est: et ideo judicium meum verum est: quia non voluntati meae indulgeo, sed aequitati.
PL 15, 1494D最後に、彼自身が、なぜ自分からは何もできないかを語るのを聞け。「私は聞くとおりに裁く」と彼は言う(ヨハネ5:30)。すなわち、私は自らの権能によって気ままに望むことを決するのではなく、裁きへの畏れによって正しいことを決する。ゆえに私の裁きは真実である。私は自らの意志に耽らず、公正に従うからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.37.5
Audite quid judex dicat coelestis: Non possum a me facere quidquam, sed sicut audio, et judico.
PL 15, 1495A天の裁き手が何と言うかを聞け。「私は自分からは何もすることができない。ただ聞くとおりに裁く」。