Expositio in Psalmum CXVIII 17.29.1
Illuminat tamen vultus Dei secundum quod oculi ejus super justos habentur. Quod cum spiritaliter sit probandum; tamen quia incidit illuminationis vultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter id fieri potuisse, cognoscat.
PL 15, 1450Aしかし神の顔が照らすのは、その目が義人たちの上にあるとされるのに応じてである。これは霊的に証明されるべきことだが、それでも、モーセの顔の照らされた話にたまたま行き当たったので、これが体の上でも起こり得たことを誰も疑わないよう、知っておくがよい。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.29.2
Etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur, et ignis vapore calefactis species vultus rutilantis ostenditur.
PL 15, 1450A実際、太陽に当たることで、青白さにやつれていた多くの者でさえ、体全体の姿が変わり、火の熱で温められた者には、赤らんだ顔つきが現れる。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.29.3
Oriente die, rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae, gemmarum quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis, quod ipsa radiaverint; et miraris si Moysis vultus divinae infectus sit claritate praesentiae?
PL 15, 1450A日が昇るとき、大地はサフラン色に染まって赤らみ、〔日の〕恵みから姿を借り受ける。宝石の首飾りもまた、きらめいて、自らが照り返したものを近くにあるものに移し渡す。それなのに、あなたは、モーセの顔が神の臨在の輝きに染まったことを不思議がるのか。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.29.4
Miraris si refulgente Dei gratia justi vaporetur ingenium? Non dubitavit propheta, qui poposcit illuminari prius; ut justitias Domini posset addiscere.
PL 15, 1450B神の恩寵が輝くとき、義人の気質が温められることを不思議がるのか。預言者は疑わなかった。彼はまず照らされることを求めたのであり、それは主の正義を学び取れるようになるためであった。