ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XXXIX 第12説教(ラメド) 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1374C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.1

1

Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti; in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.

PL 15, 1374C

世俗の者は「私は汝のもの」と言えない。主人を複数持っているからである。情欲が来て言う。「あなたは私のものだ。あなたは体に属するものを欲しがるからだ。あの若い娘への愛において、あなたは自分を私に売った。あの娼婦との同衾において、私はあなたの代価を数えて払った。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.2

2

Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est.

PL 15, 1374C

貪欲が来て言う。「あなたの持つ銀と金は、あなたの隷属の代価である。あなたが保つ所有は、あなたの権利の購入であり、あなたの自由の売却である。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.3

3

Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus, et quod pejus est, caro emptus es, vilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita.

PL 15, 1374D

奢侈が来て言う。「あなたは私のものだ。一日の宴は、あなたの生命の代価である。あの饗宴の出費は、あなたの首への競り値であり、あなたの契約の総額である。さらに悪いことに、あなたは高値で買われたのだ〔caro は副詞「高値で」。名詞「肉」の奪格なら carne である〕。あなたは自分の食物より安い。一日の食卓の方が、あなたにとって、生涯のすべての時の生命よりも高価なのだ。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.4

4

Inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati?

PL 15, 1374D

「杯のあいだに私はあなたを買い戻し、宴のあいだに手に入れた。」野心が来て、あなたに言う。「まことにあなたは私のものだ。あなたに他の者たちを支配させたのは、あなた自身が私に仕えるようにするためだと知らないのか。あなたに権力を与えたのは、あなたを私の権力に服させるためだと知らないのか。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.5

5

An ignoras ipsi Domino Salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos.

PL 15, 1375A

あなたは知らないのか。この世の君主が、主なる救い主自身に、世のすべての国々を示したうえで、こう言ったのを。「もし、ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。他の者たちを自分に従わせようと望む者は、まず自分が従わされるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.39.6

6

Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est!

PL 15, 1375A

あらゆる悪徳が来て、それぞれが言う。「あなたは私のものだ。」これほど多くの者が権利を主張する者は、なんと安い奴隷であることか。