ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XVI 第14説教(ヌン) 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1396D · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.1

1

Orbatus est sanctus Job liberis suis, in quos Dominus potestatem diabolo dedit. Numquid iniquus Deus? Absit: immo justus; quia probaturus justum suum, per hujusmodi exercitia in quibus ejus est probata patientia, magis dignum qui probaretur, effecit.

PL 15, 1396D

聖なるヨブは、子らを奪われた。主はその子らに対する力を悪魔に与えた。神は不法なのか。断じてそうではない。むしろ正しい。自らの義人を試そうとして、このような鍛錬によって彼の忍耐が試されるようにし、試されるにいっそうふさわしい者としたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.2

2

Quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior justitia coronantis. Nudatus est facultatibus cum dives esset, et haec Deo subiit permittente dispendia. Non erant pecuniae jam damna, sed vitae; cum deesset alimonia, ademptis omnibus.

PL 15, 1396D

冠を受ける者の功が明らかであるほど、冠を授ける者の正義は豊かだからである。彼は富んでいたのに財産を奪われ、神が許すもとで、これらの損失に耐えた。それはもはや金銭の損失ではなく、生命の損失であった。すべてを取り去られ、食べ物が欠けたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.3

3

Quis accuset justitiam Dei; cum Job si non omnem amisisset pecuniam, non tantam invenisset gratiam? Athletam suum nudum ungere voluit Deus oleo poenitentiae; ut et subeundo faceret certamini fortiorem, et emerendo praemio digniorem.

PL 15, 1397A

ヨブがもし全財産を失っていなかったなら、あれほどの恩寵を見いだすことはなかっただろう。そうであるのに、誰が神の正義を告発しうるだろうか。神は、自らの闘士を裸にして、悔い改めの油を塗ろうとした。耐え抜くことによって試合に強い者とし、報いを得ることによって報いにふさわしい者とするためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.4

4

Perfusus totum corpus vulnere gravi, sedebat in stercore, radens saniem saevis ulcerum vibicibus defluentem: et hoc permissu Domini diabolus intulerat justo viro. Videretur vicisse sibi diabolus, nisi accepta, quam poposcerat, potestate esset etiam ipse superatus.

PL 15, 1397A

全身を重い傷に覆われ、糞の上に座り、潰瘍の激しい腫れ跡から流れ出る膿をかき取っていた。これもまた、主が許して、悪魔が義人にもたらしたものである。悪魔は、求めた力を受けたのに、自らもまた打ち負かされたのでなければ、自分が勝ったかのように見えただろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.5

5

Quid igitur fuit illa tentatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, tolerantia vulnerum, nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa virtutis, confessio plena victoriae; ut qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet?

PL 15, 1397A

では、あの試練、財産の欠乏、子らの喪失、傷に耐えることは、信仰の鍛錬、忍耐の徴、徳の栄光ある教育、勝利に満ちた告白でなくて何だったのか。それは、以前は悪魔に逆らわれていた者が、のちには逆らわれなくなるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.16.6

6

Nemo ergo dura putet esse quae justa sunt. Non videbantur dura ei, qui poterat dicere: Nudus natus sum, nudus exibo: Dominus dedit, Dominus abstulit. . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) . Benedicit enim Dominum justus cum laborat, peccator cum luxuriat. Non ergo ex infirmitate nostra vis aestimanda justitiae est.

PL 15, 1397B

ゆえに、正しいことを過酷だと思う者があってはならない。それは、こう言うことのできた者には過酷と見えなかった。「私は裸で生まれ、裸で去る。主が与え、主が取り去った…主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。義人は苦しむときに主を祝福し、罪人は放縦のときに〔主を祝福する〕からである。ゆえに、正義の力を、我々の弱さから測ってはならない。