ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXII 第3説教(ギメル) 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1230C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.1

1

(Vers. 18.) Ideo ergo secundo versu dicit: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Qui adaperiri sibi oculos petit, utique et gravari intelligit. Neque enim medicum rogat, nisi qui remedium aegritudini suae poscit.

PL 15, 1230C

(第18節)それゆえ彼は第二の節でこう言う。「私の目を開け。私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」。自分の目が開かれるよう願う者は、当然、その目が重く病んでいることをも悟っている。自分の病に対する治療を求める者でなければ、医者に頼みはしないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.2

2

Dicit ergo iste ad medicum venientem de coelo: Adaperi oculos meos. Si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur collyrio: sin vero acies ejus humoris suffusione praetexitur, majora remedia quaeruntur.

PL 15, 1230C

それゆえこの者は、天から来る医者にこう言う。「私の目を開け」。目がただ乱されているだけなら、あらゆる痛みは目薬で容易に鎮まる。しかしその視力が体液の浸潤に覆われているなら、より大きな治療が求められる。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.3

3

Est ergo sicut in oculis corporis, ita etiam in oculis animae hujusmodi quaedam passio, quae ingravescat necesse est; ni i bonus medicus velamen illud abstulerit, et nebulam quamdam concreti humoris, quae impedire, vel potius operire, ne videat quae videbat, mentis aestimatur obtutum.

PL 15, 1230D

それゆえ体の目におけるのと同様に、魂の目にも、この種の病がある。それは必ず悪化する。善い医者があの覆いと、固まった体液のある種の霧とを取り除かないかぎりは〔底本は「ni i」と刷る。nisi と読む〕。それは精神の視力を妨げ、というよりむしろ覆って、かつて見ていたものを見えなくさせると考えられている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.4

4

Irrepsit aegritudo veteri fermento; eo quod non exuimus vel gentilem, vel Judaicam suffusionem, cum primum veniremus ad Ecclesiam: non audivimus et docentem boni medici disciplinam: Exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10) .

PL 15, 1231A

古いパン種によって病が忍び込んだ。我々が教会にはじめて来たとき、異邦人の、あるいはユダヤ人の、あの浸潤を脱ぎ捨てなかったからであり、また善い医者の教えが「古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。それは、これを創造した者の像に従い、認識において新たにされる」と教えているのを、我々は聞かなかったからである(コロサイ3:9–10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.5

5

Supervestivit ergo se aliquis, non exspoliavit: serpit gravior aegritudo, gravat oculos diuturnum velamen; non potest quisquam illud auferre, non Angelus, non Virtutes, non Dominationes, non Potestates.

PL 15, 1231A

こうしてある者は、脱ぎ捨てず、その上にさらに着込んだ。より重い病が這い広がり、長く続く覆いが目を重くする。誰もそれを取り去ることができない。天使も、力天使も、主天使も、能天使も。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.22.6

6

Manet velamen illud, lectionem impedit, visionem obducit; quod non revelatur, inquit Apostolus (II Cor. III, 14) , hoc est, a quocumque alio, nisi in Christo fuerit evacuatum. Cum vero conversus hujusmodi fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

PL 15, 1231B

あの覆いは残り、読むことを妨げ、視覚を覆う。使徒が言うには、それは取り去られない(二コリント3:14)。すなわち、キリストにおいて廃されるのでないかぎり、ほかの誰によっても〔取り去られない〕ということである。しかしこの種の者が主へと向き直るなら、覆いは取り去られる。