ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XVIII 第10説教(ヨド) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1336C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.18.1

1

Hic est ergo homo geminae substantiae. Alia est enim facti substantia, alia figurati: ista de Dei Spiritu, illa de limo.

PL 15, 1336C

ゆえに、これが二重の実体をもつ人である。造られたものの実体と、形づくられたものの実体とは別だからである。前者は神の霊に由来し、後者は泥に由来する。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.18.2

2

Propterea ait Job: Resuscitabit corium meum (Job. XIX, 26) , quia quod de limo est, resuscitatur; terra enim in terram redit; quod autem factum est, ut principatum haberet super caeteras animantes, id praestantius esse intelligis.

PL 15, 1336C

それゆえヨブは言う。「彼は私の皮膚をよみがえらせるだろう」(ヨブ記19:26)。泥に由来するものがよみがえらされるのである。地は地に帰るからである。他方、造られたもの、すなわち他の生き物の上に首位をもつように〔造られた〕ものを、あなたはより優れたものと解する。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.18.3

3

Luti enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est; et ideo animae specialis praerogativa donata est. Idem tamen quia caeteris animantibus imperat; ut possit imperare, debet Deo esse subjectus. Docetur igitur servire; ut ad regnum pervenire mereatur.

PL 15, 1336C

泥の点では、獣たちも我々と共通の結びつきをもつ。それゆえ魂には特別の特権が与えられた。しかし、同じ人が他の生き物を支配するのだから、支配できるためには神に服していなければならない。ゆえに仕えることを教えられる。王国に至るにふさわしくなるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.18.4

4

Qui enim servit Christo, placuit Deo. Qui servit Christo, placet utique veritati, et debet nescire mendacium. Qui servit justitiae, debet repellere iniquitatem. Qui servit immaculato, debet tenere castimoniae disciplinam.

PL 15, 1336C

キリストに仕える者は、神に喜ばれたからである。キリストに仕える者は、確かに真理に喜ばれ、偽りを知らぬはずである。正義に仕える者は、不法を退けねばならない。汚れの無い者に仕える者は、貞潔の規律を守らねばならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.18.5

5

Qui servit luci, debet odisse tenebras peccatorum. Ergo quia corpus infirmum est, visitationem Domini postulemus. Unde Propheta ait: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, quia visitas eum (Psal. VIII, 5) ?

PL 15, 1336D

光に仕える者は、罪の闇を憎まねばならない。ゆえに、体は弱いのだから、主の訪れを求めよう。それゆえ預言者は言う。「人とは何者か、汝がこれを覚えているとは。人の子とは何者か、汝がこれを訪れるとは」(詩篇8:5)。