Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.1
Denique et Haebraei quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea, hoc est, in fornace tentationis, in fornace afflictionis, cum duris affligerentur imperiis. Unde et scriptum est: Quia eduxit eos Deus de fornace ferrea, ex Aegypto. (Jerem. XI, 4) .
PL 15, 1486D実にヘブライ人も、エジプトにいた間は、鉄の炉の中にいた。すなわち、試みの炉、苦難の炉の中にいて、過酷な命令に苦しめられていた。それゆえ書かれている。「神が彼らを鉄の炉から、エジプトから導き出したからである」(エレミヤ11:4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.2
Fornax erat ferrea; quia nullius adhuc in Aegypto opera virtutum plena lucebant, nullius aurum illic fuerat comprobatum, nullius plumbum iniquitatis exustum.
PL 15, 1487A炉は鉄であった。エジプトでは、まだ誰の業も徳に満ちて輝いておらず、誰の金もそこで試されず、誰の不法の鉛も焼き尽くされなかったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.3
Dura fornax, fornax mortis perpetuae: quam fornacem nullus poterat evadere quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus.
PL 15, 1487A厳しい炉、永遠の死の炉。誰もそこから逃れることができず、すべてを焼き尽くし、そこには苦痛と嘆きしかなかった。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.4
At vero fornax in qua Ananias, Azarias, Misael hymnum Domino canebant (Dan. III, 51) ; fornax aurea illa, non ferrea: per quam toto orbe sapientia fide devotionis illuxit.
PL 15, 1487Aだが、アナニア、アザリア、ミサエルが主に賛歌を歌った炉(ダニエル3:51)は、金の炉であって鉄ではなかった。それによって、全世界に、献身の信仰の知恵が輝いた。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.5
Erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale, nisi forte captivum; Captivam enim Dominus duxit captivitatem (Ephes. IV, 8) .
PL 15, 1487Aこの炉もたしかにバビロニアにあったが、そこには霊の金はなかった。捕らわれた〔金〕でなければである。「主は捕囚を捕らえて連れて行った」からである(エフェソ4:8)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.11.6
Hoc erat aurum in Dei sanctis, qui captivi erant apud Babylonios corpore: spiritu autem liberi apud Deum, soluti vinculis captivitatis humanae, jugo gratiae spiritalis innexi. Et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est, aurea perseverantibus.
PL 15, 1487Bこれが、神の聖なる者たちにおける金であった。彼らは体ではバビロニア人のもとで捕らわれていたが、霊では神のもとで自由であり、人間の捕囚の鎖から解かれ、霊の恩寵の軛につながれていた。そしておそらく、同じ炉が、弱い者には鉄、堪え忍ぶ者には金なのである。