ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput V 第19説教(コフ) 第V章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1470B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.5.1

1

Veni, Domine Jesu: sed jam non in umbra, sed in sole justitiae. Si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra salvavit; quantum conferre poterit claritas aperta virtutis?

PL 15, 1470B

来たれ、主イエスよ。だが、もはや影においてではなく、正義の太陽において。影が益となったのなら、汝の受難の影が守ったのなら、汝の体の影が救ったのなら、力のあらわな輝きは、どれほどのものをもたらしえようか。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.5.2

2

Per umbram lepra curata est (Matth. VIII, 3) ; per umbram quoque illius feminae quae fimbriam vestis Dominicae attigit, sanguis stetit (Luc. VIII, 44) : per umbram te vidimus, quando non habebas speciem neque decorem.

PL 15, 1470B

影によって重い皮膚病は癒された(マタイ8:3)。また影によって、主の衣の房に触れたあの女の血は止まった(ルカ8:44)。我々は影によって汝を見た。汝には姿も輝きもなかったときに。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.5.3

3

Umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigeravit cupiditatum, quae restrinxit ignes libidinum, quae avaritiae, diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, quando et apostolorum umbra sanabat (Act. V, 15) ?

PL 15, 1470B

汝の肉は影であった。それは我々の欲の熱を冷まし、情欲の火を抑え、貪欲やさまざまな情念の炎を和らげた。主の影について何を言おうか。使徒たちの影さえも癒したのに(使徒言行録5:15)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.5.4

4

Veniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati.

PL 15, 1470C

ペトロが来ると、人々はめいめい自分の病人たちを差し出した。通り過ぎる使徒の影が、彼らを健やかさに戻したのである。