ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput III 第10説教(ヨド) 第III章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1329C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.3.1

1

Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere. Nam in posterioribus sub hac littera ait: Dabit percutienti maxillam suam, et satiabitur in opprobriis. Dabit in sepultura os suum; si tamen est spes patientiae (Thren. III, 30 et 29) .

PL 15, 1329C

実に預言者エレミヤは、エルサレムについて希望を約束し始めた。実際、後の箇所で、この文字の下でこう言う。「彼は自分の頬を打つ者に差し出し、辱めに満たされる。彼は自分の口を葬りの中に置く。もし忍耐の望みがあるなら」(哀歌3:30, 29)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.3.2

2

In Evangelio Dominus Jesus docens virtutem atque insigne patientiae, ait: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39) . Vult enim discipulos suos et injuriarum esse patientes, nec referire facile, nedum ferire.

PL 15, 1329C

福音書で、主イエスは、忍耐の徳とその誉れを教えて言う。「汝の頬を打つ者には、もう一方をも差し出せ」(マタイ5:39)。主は、弟子たちが侮辱に耐え、容易に打ち返さず、ましてや先に打つことのないよう望むのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.3.3

3

Patientia enim humilitatis indicium est. Et ideo quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: Dabit, inquit, percutienti maxillam suam; ut non se subducat injuriae, nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat.

PL 15, 1329D

忍耐は謙遜のしるしだからである。そして、エルサレムが荒廃し見捨てられていたからこそ、彼は言う。「彼は打つ者に頬を差し出す」。侮辱から身を引かず、打撃の痛みを避けず、打つ者に頬を差し出すためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.3.4

4

Utrumque intelligi potest, sive ei qui percutere incipiat, sive ei qui jam percusserit; ut illud Evangelicum compleatur: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram.

PL 15, 1329D

両方の意味に解しうる。打ち始めようとする者に対しても、すでに打った者に対してもである。福音書の「汝の頬を打つ者には、もう一方をも差し出せ」が成就されるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.3.5

5

Et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est, plebis Judaicae Ecclesiam non aliter esse servandam, nisi per Evangelii disciplinam; ut cum coeperit Evangelii praecepta servare, et operibus implere mandatum Domini Jesu, tunc jugum captivitatis de suae animae cervice deponat, cum se subdiderit jugo Christi.

PL 15, 1329D

これは預言として、エルサレムすなわちユダヤの民の教会が、福音の規律によるほかは救われえないと教えるために置かれた。福音の掟を守り始め、主イエスの戒めを行いによって果たすとき、そのとき、キリストの軛に身を服させることによって、捕囚の軛を自分の魂の首から下ろすからである。