ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XXXIII 第2説教(ベト) 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1221D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.33.1

1

Et quia suavis est corporalis voluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus comparatur; sed quasi ad testimonium suavitatis arcessitur.

PL 15, 1221D

体の快楽は甘美なので、霊的な快楽と、魅力の質の点で比べられるのではなく、甘美さの証しとして引き合いに出されるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.33.2

2

Siquidem et Apostolus docet invisibilia et sempiterna Dei a nobis per ea intellecta esse, quae facta sunt (Rom. I, 20) . In Canticis quoque habemus scriptum: Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea.

PL 15, 1221D

実際、使徒も、神の見えないものと永遠のものが、造られたものを通して我々に悟られると教えている(ローマ1:20)。『雅歌』にもこう書かれている。「ファラオの戦車の中の私の牝馬に、私は汝をたとえた、私に近い者よ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.33.3

3

In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia. Non igitur unam equam divitis regis accipias: sed absolute pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est pro grege ovium.

PL 15, 1222A

その中で、教会が俊足の馬の疾走にたとえられているように見えるとき、その恩寵の豊かさが推し量られている。それゆえ、あなたは、富める王の牝馬一頭と受け取ってはならない。そうではなく、我々がたびたび述べたように、絶対的に騎馬隊の意味にとれ。それは、あの羊が羊の群れを意味するのと同じである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.33.4

4

Pharao igitur ut potentissimus rex, et praedives habebat equos potentes, ut Scriptura dicit currus Pharaonis; quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi. Denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit.

PL 15, 1222A

ファラオは、きわめて強大で非常に富んだ王として、強い馬を持っていた。聖書が「ファラオの戦車」と言うとおりである。それは、戦争の用に、また戦闘の助けとして、最も強力な種類であった。実に、これらの戦車によって、ファラオは逃げるヘブライ人を容易に捕らえた。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.33.5

5

Sicut ergo equi juncti concorditer trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant congrua cum gratia, et jugi illius susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat; ubi vero suscepit jugum dicentis: tollite jugum meum . . . . quia leve est: et onus meum, quia suave est (Mat. XI, 29 et 30) ; et coepit Sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta, ascendit ad Sponsum.

PL 15, 1222A

それゆえ、つながれた馬が心を合わせて戦車を引き、忍耐強く軛を受け、ふさわしい優雅さで運び、軛をつけ続けることで従順になるように、諸民族の集まりも、異邦人としての習俗のゆえに以前は御しがたく、誇っていた。だが、「汝らは私の軛を負え……それは軽いからである。私の荷は甘美だからである」(マタイ11:29–30)と言う者の軛を受けたとき、キリストの花嫁は、諸民族の和合と柔和によって高く上げられ、全世界を巡り運ばれ、速い馬に引かれた戦車のように世の上に引き上げられて、花婿のもとへ上る。