ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput IX 第20説教(レシュ) 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1486B · 2 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.9.1

1

Considera etiam quia spiritali quodam oleo coelestium praeceptorum ungit nos atque exercet quotidie Scriptura divina, et Dominus noster plurimos ad subeunda certamina gestiens provocare, diversa posuit praemia coronarum.

PL 15, 1486B

次のことにも注意せよ。神の聖書は、天の掟という霊の油で我々に油を塗り、日ごとに鍛える。そして我々の主は、多くの者を戦いに駆り立てることを望み、冠というさまざまな報いを置いた。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.9.2

2

Considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum, ac prope jam lassatis viribus resistentem, periculi mole turbatum; cum videat sibi non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus spiritales nequitias, quae sunt in coelestibus, esse luctamen, dicere: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus; non enim potuit oblivisci, qui secundum ejus praecepta certavit.

PL 15, 1486B

注意せよ、と私は言う。数えきれない争いで疲れ果て、力がもはや尽きかけながらなお抵抗し、危険の重みに動揺しているキリストの競技者が、自分には肉と血に対してだけでなく、天上にある霊的な悪に対しても格闘があると見て、こう言うのを。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ。汝の律法を私は忘れなかったからである」。実際、その掟に従って戦った者が、忘れることはありえなかった。