ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XIX 第12説教(ラメド) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1366D · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.1

1

(Vers. 90.) In generationem et generationem veritas tua. Multi sunt qui dicuntur dii, sed non sunt. Ergo in gentibus mendacium est; in Ecclesia veritas.

PL 15, 1366D

(第90節)「世代から世代へと、汝の真理がある」。神々と呼ばれる者は多いが、そうではない。それゆえ諸国民のもとには偽りがあり、教会には真理がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.2

2

Hanc tamen veritatem habuit primo Synagoga, quae habebat eloquia Dei; est enim veritas et in veteri Testamento, quae fuit ante in populo Judaeorum. Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Deus autem veritas est, ergo in Judaea veritas.

PL 15, 1366D

しかしこの真理を、最初に有していたのは会堂であった。会堂は神の仰せを持っていたからである。実際、古い契約にも真理があり、それは以前ユダヤ人の民のうちにあった。「ユダヤでは神が知られている」(詩篇75:1)。神は真理であるから、ユダヤに真理がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.3

3

Fuit igitur veritas in patribus, Moyse, et Jesu Nave, in Samuel, in David. Elia, Elisaeo, et in illis septem millibus virorum qui non curvaverunt genua Baal.

PL 15, 1366D

それゆえ真理は、父祖たち、モーセとヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕、サムエル、ダビデ、エリヤ、エリシャのうちに、またバアルに膝をかがめなかったあの七千人の男たちのうちにあった。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.4

4

Sed quia posterior soboles Judaeorum a patrum moribus deviavit, recessit ab illis veritas, et ad Ecclesiam venit.

PL 15, 1367A

しかし、ユダヤ人の後の子孫が父祖たちの習いから逸れたので、真理は彼らから去り、教会に来た。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.5

5

Recessit enim ab illis, quando dixerunt de Domino Jesu: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) ; tradiderunt enim veritatem, et elegerunt iniquitatem.

PL 15, 1367A

実際、彼らが主イエスについて「取り除け、取り除け、彼を十字架につけよ」(ヨハネ19:15)と言ったとき、真理は彼らから去った。彼らは真理を引き渡し、不法を選んだからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.6

6

Omnes ergo aliae generationes veritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent veritatem: sola Ecclesia veritatem pio affectu possidet; quia generatio Judaeorum, quae ante eam possidebat, amisit.

PL 15, 1367A

それゆえ他のすべての世代、すべての異端者たちの世代は真理に与らず、真理を保たない。教会のみが敬虔な心情をもって真理を所有する。ユダヤ人の世代は、教会より前にそれを所有していたが、失ったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.7

7

Populus ergo Judaeorum prior fidei generatio, et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adolescentiae stare non potuit; populus autem Christianus fidei secunda generatio; ideo robustior, et venerabili maturior senectute. Illa generatio Legis, haec gratiae.

PL 15, 1367A

それゆえユダヤ人の民は信仰の第一の世代であり、したがっていっそう幼く、いっそう弱い。青年期の滑りやすさのゆえに立っていることができなかった。他方、キリスト教徒の民は信仰の第二の世代であり、ゆえにいっそう強く、尊ぶべき老年によっていっそう円熟している。あの世代は律法の世代、この世代は恩寵の世代である。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.19.8

8

Unde et alibi ait: In generationem et generationem annuntiabunt veritatem tuam (Psalm. LXXXVIII, 2) .

PL 15, 1367B

それゆえ別の箇所でも彼は言う。「世代から世代へと、彼らは汝の真理を告げ知らせるだろう」(詩篇88:2)。