ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XII 第16説教(アイン) 第XII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1428A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.1

1

Scit enim auctorem esse principem mundi omnium delictorum. Ipse individuos proximorum irarum stimulis excitatos scindit affectus: ipse flammam accendit libidinis: ipse adolet avaritiae cupiditates; ut quo plus rapuerimus, amplius requiramus: ipse suggerit et ministrat fomenta luxuriae: ipse odia exasperat, et immodicae studium ambitionis inflammat.

PL 15, 1428A

彼は、この世の君があらゆる罪の創始者であることを知っているからである。この者が、隣人たちの怒りの刺に駆り立てられて、分かたれることのない情を引き裂く。この者が、肉欲の炎を燃やす。この者が、貪欲の欲望を焼き立てる。奪えば奪うほど、いっそう求めるようになるためである。この者が、放蕩の燃料を示し、供する。この者が、憎しみをつのらせ、行き過ぎた野心の熱意に火をつける。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.2

2

Quod vitium blandum in exordio, saevum in processu, nec fraternae germanitatis potuit contemplatione revocari. Dum dolet sibi gratiae coelestis ambitor fratrem esse praelatum, de sacrificio processit ad parricidium.

PL 15, 1428A

この悪徳は、始まりにおいては甘く、進むにつれて残酷になり、兄弟の絆を思うことによっても、引き戻すことができなかった。天の恩寵を求める者〔カイン〕は、兄弟が自分より重んじられたことに苦しんで、いけにえから近親殺しに進んだのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.3

3

Auctorem igitur incontinentiae diabolum esse Apostolus docet: Ne tentet vos propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5) .

PL 15, 1428A

それゆえ使徒は、悪魔が自制のなさの創始者であると教える。「汝らの自制のなさのゆえに、〔サタンが〕汝らを誘惑することのないように」(一コリント7:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.4

4

Incentorem quoque a varitiae ipsum esse legimus, dicente Paulo: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) .

PL 15, 1428B

また、パウロが、「金持ちになろうとする者は、誘惑と悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)と言うとおり、悪魔が貪欲を焚きつける者でもあることを、我々は読む。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.5

5

Et alibi: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idololatria (Coloss. III, 5) .

PL 15, 1428B

また別の箇所ではこう言う。「それゆえ、地上にある汝らの肢体を死なせよ。淫行、汚れ、肉欲、悪い欲望、そして貪欲を。貪欲は偶像崇拝である」(コロサイ3:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.12.6

6

In his enim diaboli voluntatem facimus, et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentivum suae fraudis operatur.

PL 15, 1428B

これらのことにおいて、我々は悪魔の意志を行い、その力を遂行しているからである。悪魔は、この肉の欲望を通して、自らの欺きの火口を働かせる。