Expositio in Psalmum CXVIII 11.17.1
Non absurdum etiam illud, ut quia breves dies et pauci sunt istius vitae, non diutius gratiam suam Dominus circa Prophetam suum differat: sed ipsi judicium de persequentibus faciat.
PL 15, 1355Bこの生の日々は短く少ないのだから、主が自らの預言者に対する恩寵を長く延ばさず、彼のために迫害者たちについての裁きを行うこともまた、不条理ではない。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.17.2
Nam hic quoque judicium est de persecutoribus; siquidem qui non credit in Christo, jam judicatus est.
PL 15, 1355C実際、ここでも迫害者たちについての裁きがある。キリストを信じない者は、すでに裁かれているからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.17.3
Judicium autem hoc est, quod dedit servulis suis Dominus Jesus dicens: Habebitis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) .
PL 15, 1355Cこの裁きとは、主イエスが自らの僕たちに与えたものである。彼はこう言った。「汝らは、蛇とサソリの上、敵のあらゆる力の上を踏みつける権威を持つ」(ルカ10:19)。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.17.4
Et verum judicium, in quo torquetur inimicus, sicut ipse confessus est dicens: Quid . . . . venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ?
PL 15, 1355Cそしてまことの裁きとは、敵が苦しめられることである。彼自身がこう告白したとおりである。「何ゆえ……汝は時より前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。