Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.1
Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Judaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias (I Reg. XVII, 51) .
PL 15, 1506Aそれゆえ、神の言葉を持つ者は歓喜する。彼は、ユダヤ人から取り去った多くの戦利品を持ち、打ち倒した敵の分捕り品を持っているからである(サムエル記上17:51)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.2
Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput ejus exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Jesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit.
PL 15, 1506Aダビデがゴリアトの剣を取り上げ、その剣でゴリアトの首を切り落としたように、まことのダビデ、へりくだり柔和な主イエスは、知性によって捉えられるゴリアトの首を、そのゴリアト自身の武具で斬り落とした。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.3
Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa ejus direpta; quia alligatus est fortis.
PL 15, 1506A悪魔の武具とは諸国民であった。だが、諸国民の信仰によって傷を負い、悪魔は持っていた頭を失った。打ち倒された者から戦利品は剥ぎ取られ、その器は奪われた。強い者は縛られたからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.4
Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Jesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est (Act. IX, 15) .
PL 15, 1506A悪魔の器は、罪人の肉であった。しかし、我々がキリストを信じてからは、我々の肉は選びの器となり始めた。諸国民へ遣わされた使徒パウロについて、主イエスがアナニアに言った言葉がそうである。「行け。この者は私にとって選びの器だからである」(使徒言行録9:15)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.5
Merito ergo vocatum nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 3 et 4) .
PL 15, 1506Aそれゆえ、キリストの名は当然このように呼ばれた。「急いで戦利品を剥ぎ取れ、速やかに分けよ。その子が父や母と呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品を、アッシリア人の王に逆らって受けるからである」(イザヤ8:3–4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.6
Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat.
PL 15, 1506Bそれゆえ、アッシリア人の王、すなわち、その不実によって空しくされた者たちの王は、握っていた戦利品を失った。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.7
Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Jesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem.
PL 15, 1506Bそして、キリストが、悪魔がアダムにおいて奪った戦利品を、悪魔から取り戻したことを、あなたがもう一度知るがよい。サバインの背の高い人々〔サバ人のことか〕も、鎖に縛られて主イエスのもとへ移り、イエスを拝み始めた。キリストは捕らわれ人を捕らえて引いたからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.11.8
Ideo caput ejus abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.
PL 15, 1506Bそれゆえ、キリストは悪魔の頭を取り去った。自らが、殺された体の頭となるためである。今、諸国民が全世界で王たる頭を担い巡らせているのも当然である。彼らはキリストの肢体だからである。