ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XXVII 第14説教(ヌン) 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1401D · 10 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.1

1

Quae ergo voluntaria oris sui Domino David placere desiderat? Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11) . Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) .

PL 15, 1401D

では、ダビデは、自らの口のどのような自発のものが主に喜ばれることを望むのか。「私は、罪人の天幕に住むよりは、主の家で卑しい者であることを選んだ」(詩篇83:11)。「主なる神が私の内で何を語るかを、私は聞こう」(詩篇84:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.2

2

Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi (Psal. LXXVII, 2) . Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17) .

PL 15, 1401D

「私は譬えで口を開き、世の初めからの命題を語ろう」(詩篇77:2)。「私は私のキリストのために、灯火を備えた」(詩篇131:17)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.3

3

Corpus suum quod erat ante limosum, et coeno haereditariae colluvionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo paravit, ut luceat. Christo lucet, cujus opera in Christi lucent lumine.

PL 15, 1402A

以前は泥にまみれ、受け継いだ汚物の泥に塞がれて、霊の油を受けられなかった自らの体を、彼はキリストのために備え、輝くようにした。彼はキリストのために輝く。その業は、キリストの光の中で輝く。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.4

4

Christo lucebat Petrus, cum diceret: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Christo lucebat ille qui dicebat: Sanet te Dominus Jesus (Act. IX, 34) . Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium.

PL 15, 1402A

ペトロはキリストのために輝いていた。こう言ったときである。「ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。「主イエスが汝を癒すように」と言ったあの者も、キリストのために輝いていた(使徒言行録9:34)。殉教者たちの灯火も、キリストのために輝いていた。彼らはキリストのために殉教に身を投じたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.5

5

Christo lucebat David, qui poterat dicere: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Ps. LXXXIII, 3) .

PL 15, 1402A

ダビデもキリストのために輝いていた。彼はこう言いえた。「私の心と私の肉は、生ける神に向かって喜び躍った」(詩篇83:3)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.6

6

Christo paraverat mentem cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat appetitus, diceret: Non mihi contingat a Domino, si fecero hoc verbum, Domino meo, Christo Domini injicere manum meam (I Reg. XXIV, 7) .

PL 15, 1402A

彼は、しばしば自分を死に追い求めた者について、こう語ったとき、キリストのために精神を備えていた。「私の主、主の油注がれた者〔キリスト〕に手をかけるというこの事を私が行うことは、主のもとから私に起こらぬように」(サムエル記上24:7)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.7

7

Cum majorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem; etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem Dominus juxta promissum suum, in manus ipsius tradidisset, ab ejus necandi cupiditate revocabat.

PL 15, 1402B

自らの身を守るために、追う者を殺す理由がいっそう大きかったのに、主がその約束に従ってその手に渡した敵は容赦すべきでないと勧めた他の者たちをも、彼を殺そうとする欲から引き戻した。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.8

8

Christo lucebat Propheta, cum de eo qui patris domum turpi maculaverat incestu, qui patris salutem parricidalibus praeliis appetebat, pius pater tamen diceret ad praelium profecturis: Parcite filio meo Abessalon (II Reg. XVIII, 5) .

PL 15, 1402B

預言者は、キリストのために輝いていた。父の家を恥ずべき近親相姦で汚し、父の命を近親殺しの戦いで求めた者について、敬虔な父が、それでも戦いに出ようとする者たちにこう言ったときである。「私の子アブサロムを容赦せよ」(サムエル記下18:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.9

9

Tacebat improbitatis scelus: pietatis autem gradum, et nomen necessitudinis praeferebat; ut pugnaturi non adversarium regis, sed filium cogitantes, dolorem laesae pietatis inhiberent.

PL 15, 1402B

彼は邪悪の罪を黙していた。しかし敬虔の段階と、血縁の名を前面に出した。戦おうとする者たちが、王の敵ではなく子を思い、傷つけられた敬虔の痛みをこらえるようにするためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.27.10

10

Et post mortem ejus operuit faciem suam, et voce magna clamabat, dicens: Filius meus Abessalon, filius meus (Ibid., 33) . Hanc vocem parricida non meruit: sed Christi prophetabat gratiam. Didicerat Propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filio serviebat.

PL 15, 1402B

そして彼の死後、顔を覆い、大声で叫んで言った。「私の子アブサロム、私の子よ」(サムエル記下18:33)。近親殺しの者は、この声に値しなかった。だがそれは、キリストの恩寵を預言していたのである。預言者は、キリストから、善い父であることを学んでいた。善い子に仕えていたからである。