ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVII. Phe, Caput III 第17説教(ペー) 第III章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1441B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 17.3.1

1

Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: Aperuerunt in te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt, fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deglutivimus eam; tamen haec est dies quam sperabamus, invenimus eam, vidimus eam (Thren. II, 6) .

PL 15, 1441B

別の箇所でも、エレミヤはこの文字の下で言う。「汝に向かって、汝の敵はみな口を開き、あざけり、歯ぎしりして言った。『我々は彼女を呑み込んだ。まさにこれこそ我々が待ち望んでいた日だ。我々はそれを見いだし、それを見た』」(哀歌2:6)〔この言葉は哀歌2:16 のもの。底本は II, 6 と刷る〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.3.2

2

Et hic sicut Judaeorum populus os aperuit in Christum, quemadmodum in vigesimo primo psalmo de ejus passione legisti, quod aperuerunt os suum maledicentes (Psal. XXI, 14) : dignae sortem remunerationis agnoscis; ut ipsi ab inimicis suis talia sustinerent, et fremeret in eos dentibus intelligibilis ille peccator diabolus, sicut leo rugiens, et requirens quem devoraret.

PL 15, 1441B

ここでも、ユダヤの民はキリストに向かって口を開いた。あなたが第二十一の詩篇で彼の受難について読んだように、「彼らは呪いつつ自分の口を開いた」(詩篇21:14)のである。あなたはふさわしい報いの定めを認める。彼ら自身が自分の敵からそのような仕打ちを受け、知性で捉えられる罪人、悪魔が、吼える獅子のように、呑み込むべき者を探して、彼らに向かって歯ぎしりするようにということである。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.3.3

3

Isti igitur non dixerunt: Benedictus Dominus qui non dedit nos in capturam dentibus eorum (Psal. CXXIII, 6) ; quia sperandum de Domino non putaverunt. Ergo excidium eorum diabolus quod praesumebat, invenit.

PL 15, 1441C

それゆえ、この者たちは「主はほむべきかな。主は我々を彼らの歯の餌食として渡さなかった」(詩篇123:6)とは言わなかった。主に望みをかけるべきだとは考えなかったからである。こうして悪魔は、予期していた彼らの破滅を見いだした。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.3.4

4

Deglutivit eos; quoniam deerat pastor offensus, qui extraheret de ore leonis crura ovis, aut cartilaginem.

PL 15, 1441C

悪魔は彼らを呑み込んだ。羊の脚、あるいは軟骨を獅子の口から引き出す、憤った牧者がいなかったからである。