Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.1
Propterea denique Paulus apostolus ascendit Heirosolymam, ut justos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim; ut ex ejus aliquid cohabitatione proficeret (Galat. I, 18) .
PL 15, 1338Bそれゆえ、実に使徒パウロは、義人たちを見るためにエルサレムに上り、ペトロのもとに十五日間とどまった。その共に暮らすことから何か益を得るためである(ガラテヤ1:18)。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.2
Propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, ab apostolis, et majoribus natu (Act. XV, 4) .
PL 15, 1338Cそれゆえ、パウロ自身とバルナバは、エルサレムに入るとき、教会と使徒たちと長老たちに盛大に迎えられた(使徒言行録15:4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.3
Cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur: et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrymis deducebantur (Act. XX, 38) .
PL 15, 1338C彼らが去ろうとするとき、去らないでくれと頼まれた。また、のちにパウロについて我々が読むように、涙とともに見送られた(使徒言行録20:38)。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.4
Nam si est tanta vis in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis; ita ut mortui quoque cornu ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem: dubitare possumus quod justi sanet aspectus?
PL 15, 1338C実際、自然のものにこれほどの力があり、ある動物は、見られることが黄疸の者たちに益となるほどであって、その動物の角は、死んだものであっても、こうした病を患った者たちにそれが示されるなら益になると言われる。それなら、義人の姿が癒やすことを、我々は疑いうるだろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.5
Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quo videtur: homo justus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert?
PL 15, 1338Cゆえに、取るに足りぬ理性なき動物がこれほどの力をもち、見られるそのわずかな間に人を癒やしうるのなら、義人は、彼から益を受けたいと望む者が信仰をもって彼を見るならば、何も与えないのか。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.23.6
An non vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant?
PL 15, 1338Dそれとも、その目の光線そのものが、信仰をもって彼を見ようと望む者たちに、ある力を注ぐように見えないだろうか。