ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XXIV 第22説教(タウ) 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1519C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.24.1

1

(Vers. 175.) Sequitur versus septimus: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me.

PL 15, 1519C

(第175節)第七の節が続く。「私の魂は生き、汝をたたえる。汝の裁きが私を助ける」。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.24.2

2

Futurae utique vitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur; haec enim vita quomodo dici potest, de qua scriptum est: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16) ? Quam multi viventes in inferno sunt!

PL 15, 1519C

彼は、現在の生ではなく、来るべき生の報いを思って、自分に甘く語りかけているのである。この生は、「汝は私を死の塵の中に導き下した」(詩篇21:16)と書かれているのに、どうして生と言えようか。どれほど多くの人が、生きながら冥界にいることか。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.24.3

3

Ipse Paulus cupiebat de corpore mortis hujus liberari, qui vere concupivit salutare Dei, dicens: Dissolvi enim cupio, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium (Philip. I, 23) , quam voluntarium.

PL 15, 1519C

パウロ自身が、この死の体から解放されることを望んだ。彼は真に神の救いを切に望んだ者であり、こう言う。「私は解き放たれてキリストとともにいることを願う。そのほうがはるかに良い。だが肉にとどまることは、むしろ必要である」(フィリピ1:23)。自発的であるより、必要なのだということである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.24.4

4

Quomodo ergo vivit anima operta mortis involucro: aut quae est vita, quae in umbra est? In regione umbrae mortis sumus: abscondita est vita nostra, non libera; erit enim libera in regione vivorum, in qua fiduciam complacendi justus assumit; ut placeat Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) .

PL 15, 1519C

では、死の覆いにおおわれた魂が、どうして生きていようか。陰の中にある生とは、どのような生であろうか。我々は死の陰の地にいる。我々の生は隠されており、自由ではない。それは生ける者の地において自由になるのであり、そこで義人は、喜ばれるという確信を得る。生ける者の地で主に喜ばれるために(詩篇114:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.24.5

5

Ibi ergo vivit anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit, nihil debitum poenae.

PL 15, 1519D

それゆえ我々の魂は、死ぬべきものを何もまとわず、弱いものを何もまとわず、刑罰に負うべきものを何もまとわない所で、生きる。