Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.1
Quemcumque ergo in vitiorum suorum possessione repererit, tamquam obnoxium suo juri vindicat. Adulterium quis facit, luxuriam exercet, aliena diripit; portio diaboli est: pudicus autem, et continens, et misericors, Christi portio est.
PL 15, 1428Bそれゆえ悪魔は、悪徳を所有しているのを見いだした者は誰であれ、自らの権利に服する者として要求する。姦通を行い、放蕩にふける者、他人のものを奪い取る者は、悪魔の取り分である。だが慎み深く、自制し、慈しみ深い者は、キリストの取り分である。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.2
Christi ergo servum sibi non potest vindicare, nisi forte illapsum in vitia deprehenderit: nec tunc quidem vindicat, sed tamquam suum sibi tradi postulat.
PL 15, 1428Cそれゆえ悪魔は、キリストの僕を自分のものとして要求することができない。ただ、その者が悪徳に落ち込んだのを見つけたときは別である。だがそのときでさえ、要求するのではなく、いわば自分のものだとして、自分に渡すことを求める。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.3
Ideo ergo dicit David: Feci judicium et justitiam, non ut arroget, sed excuset; ne quasi peccator deseratur a Christo. Exemplo sit nobis apostolica lectio quam ob rem unusquisque tradatur.
PL 15, 1428Cそれゆえダビデは言う。「私は裁きと正義を行った」。これは自慢するためではなく、弁明するためである。罪人のようにキリストから見捨てられないためである。人がなぜ渡されるのかについては、使徒の朗読が我々に手本となる。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.4
Illum enim qui uxorem patris habuit, quia sic operatus est, tradidi satanae, dicit Apostolus (I Cor. V, 4 et 5) : non ergo esset traditus, nisi opera fecisset diaboli.
PL 15, 1428C使徒は言う。「父の妻を自分のものとしていた者を、そのようなことを行ったので、私はサタンに引き渡した」(一コリント5:4–5)。ゆえに、悪魔の業を行わなかったなら、引き渡されることはなかったであろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.5
Unde non immerito recusat propheta nocentibus tradi, qui allegat non diaboli opera se fecisse, sed Christi; Christus enim dicit: Judicate pupillo, et justificate viduam (Esai. I, 17) .
PL 15, 1428Cそれゆえ預言者が、害する者たちに渡されるのを拒むのは当然である。彼は、自分が行ったのは悪魔の業ではなくキリストの業だと申し立てている。キリストは言うからである。「孤児のために裁き、寡婦を義とせよ」(イザヤ1:17)。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.13.6
Hoc est ergo: Feci judicium et justitiam, in judicio non contempsi pauperem, non oppressi viduam, personam divitis non recepi, in omnibus operibus justitiam reservavi.
PL 15, 1428Cゆえにこれはこういう意味である。「私は裁きと正義を行った」。裁きにおいて貧しい者を軽んじず、寡婦を虐げず、富む者の顔を立てず、あらゆる業において正義を守った。