ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput VIII 第4説教(ダレト) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1243B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.8.1

1

Qui autem cum essent angeli Dei, hoc est, vitae probitate angelorum imitantes gratiam (qui enim non ducunt uxores, et quae non nubunt, erunt sicut angeli in coelo), qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen., VI, 3) .

PL 15, 1243B

ところが、神の天使たちであったのに──すなわち、生の廉直さによって天使の優美さを模していた者たちであるのに(めとらない者たち、嫁がない者たちは、天にいる天使のようになるからである)──このように天使と見えていたのに、女の美しさに捕らえられた者たちは、肉である。主なる神が言ったとおりである。「私の霊は、これらの人々のうちに永久にとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.8.2

2

Et merito expertes libidinis angelis comparantur: caro non sunt in carne, sed in spiritu; quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom., VIII, 9) .

PL 15, 1243B

情欲を知らない者たちが天使になぞらえられるのは、当然である。彼らは肉のうちにありながら肉ではなく、霊のうちにある。使徒という教師に従っていた人々はそうした者であり、彼は彼らに言う。「しかし汝らは肉のうちにはなく、霊のうちにある」(ローマ8:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.8.3

3

Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes; quia in uxorem, inquit, proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8) .

PL 15, 1243C

女たちの体への情欲に捕らえられる者たちは、肉である。肉であるだけならまだしも、いななく馬ですらある。「彼らは自分の隣人の妻に向かっていなないた」とあるからである(エレミヤ5:8)。