ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput II 第19説教(コフ) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1469B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.2.1

1

Conclusus igitur viscerum tumore, medicum quaerit; ut possit propulsare periculum, et constricta laxare. Veniens medicus tentat omnia, explorat interna. Et tu ergo conclusus animi fervore, aspice te ipsum interiori oculo.

PL 15, 1469B

それゆえ、内臓の腫れに閉じ込められた者は医者を求める。危険を払いのけ、締めつけられたものを緩めることができるようにである。医者は来て、あらゆることを試み、内部を調べる。あなたもまた、心の熱に閉じ込められているなら、内なる目で自分自身を見よ。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.2.2

2

Morbi vis urget, fervet noxia conscientia, moles peccatorum premit, intercipiunt sensum mentis angustiae: cognosce te ipsum, et orationis quaere medicinam: posce ut veniat medicus ille qui descendit de coelo, qui maxime aegrotos requirit, sicut ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 15, 1469B

病の力が迫り、咎ある良心が煮えたぎり、罪の重荷がのしかかり、苦しみが精神の感覚を奪う。自分自身を知り、祈りという薬を求めよ。天から降ったあの医者が来るよう願え。彼はことに病む者を探し求める。彼自身がこう言うとおりである。「医者が要るのは、健やかな者ではなく、具合の悪い者である」(マタイ9:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.2.3

3

Habes vulnera? Ne differas: non est apud eum ulla comperendinatio sanitatis. Habes ulcera? Ne timeas: verbo, non ferro curare consuevit. Aspice igitur illis oculis, quibus David auxilium quaesivit et meruit.

PL 15, 1469C

あなたには傷があるのか。延ばすな。彼のもとには、健康の先延ばしなどない。あなたには腫れ物があるのか。恐れるな。彼は刃物ではなく言葉で癒すのが常である。それゆえ、ダビデが助けを求め、受けたあの目で見よ。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.2.4

4

Levavi, inquit, oculos meos ad montes: quaesivi unde mihi veniret auxilium (Psal. CXX, 1 et 2) . Non inveni nisi a Domino; qui enim mundum condidit, tuetur accolas mundi. Aspice ergo, et semper aspice; quia justi oculi semper ad Dominum.

PL 15, 1469C

彼は言う。「私は目を山々に上げた。どこから私に助けが来るのかを探した」(詩篇120:1–2)。主からでなければ見いださなかった。世を造った者が、世の寄留者を守るからである。それゆえ見よ、そして常に見よ。義人の目は常に主に向かうからである。