Expositio in Psalmum CXVIII 19.21.1
Job tot gravatus incommodorum acerbitatibus, pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam asserens impiorum, quorum lumen exstinguetur (Job. XVIII, 5) . Lux autem, secundum Salomonem semper est justis (Prov. XIII, 9) .
PL 15, 1475Cヨブはこれほど多くの災難の苦しみに押しつぶされながら、敬虔な情をもって望みを積み重ね、不敬虔な者たちの訴えは敬虔な者たちのそれから切り離されていると主張した。その者たちの光は消える(ヨブ記18:5)。一方、ソロモンによれば、光は常に義人たちのものである(箴言13:9)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.21.2
Unde colligitur quia justus semper in verba Dei sperat, et spem adjicit spei. Quod evidentius expressit Esaias, dicens: Tribulationem super tribulationem exspecta, spem super spem (Esai. XXVIII, 10) .
PL 15, 1475Cこのことから、義人は常に神の言葉に望みを置き、望みに望みを加えることが読み取られる。これをイザヤがいっそうはっきりと表現して言う。「苦難の上に苦難を、望みの上に望みを待て」(イザヤ28:10)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.21.3
Ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur, hoc est, ad eos qui prima infantiae alimenta transissent, cibo jam habiles fortiori.
PL 15, 1475C彼は、乳を十分に飲み終えて乳房から引き離された者たち、すなわち幼年の最初の養いを過ぎて、すでにより強い食物に適した者たちに語っていた。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.21.4
Exemplo sit, quod ablactatus Isaac patriarcha tantus evaserit; ut adhuc inter rudimenta primaevae positus aetatis, nequaquam tamen gladium ferituri parentis horruerit (Gen. XXII, 10) .
PL 15, 1475D例として、乳離れしたイサクが族長として大成したことを挙げよう。まだ幼年の初歩のうちに置かれていたのに、自分を打とうとする父の剣を少しも恐れなかった(創世記22:10)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.21.5
Plures filios habuit Abraham, nullum ablactavit alium, sed in hoc folo secisse legitur epulum magnum (Gen. XXI, 8) . Et bene magnum epulum Scriptura dixit, quia typus erat ejus, quem semper epulantur corda sanctorum.
PL 15, 1475Dアブラハムには多くの子がいたが、ほかの誰も乳離れさせず、この子についてだけ〔底本は folo。solo と読む〕大宴会を開いた〔底本は secisse。fecisse と読む〕と読まれる(創世記21:8)。聖書が大宴会と言ったのは当然である。それは、聖なる者たちの心が常に祝宴にするその者の予型だったからである。