Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.1
(Vers. 165.) Sequitur versus quintus: Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Supra (Vers. 162) diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem.
PL 15, 1508B(第165節)第五の節が続く。「汝の名を愛する者たちには、多くの平和がある。彼らにつまずきはない」。上で(第162節)、我々は、愛が恐れを締め出すと述べた。今は、愛があらゆる動揺を締め出すと述べる。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.2
Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Cant. VIII, 7) .
PL 15, 1508B神を愛する者の内には、固められた精神の深い静けさがある。彼は言う。「多くの水も愛を締め出すことはできず、川も愛を覆うことはない」(雅歌8:7)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.3
Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra Psal. CXXIII, 5).
PL 15, 1508B多くの水とは、さまざまな情念のことであり、川とは、体の動きに掻き立てられた世俗の欲望のことである。だがそれらは、愛の城壁を覆すことができない。だから愛に基礎を置いた者は言う。「我々の魂は急流を渡った」(詩篇123:5)〔底本は引照の開き括弧を欠く〕。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.4
Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria.
PL 15, 1508C海の水は、モーセの愛を締め出すことができただろうか。また、字義どおりにも詩篇の連なりがあなたを助けるように言えば、神を愛する者は、海を通る道が自分には安全だと信じたのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.5
Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Jordanem transmiserunt pede (IV Reg., II, 8) ; et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis.
PL 15, 1508Cしかし、神を愛さなかった者たちは、波に沈み、自らの冒瀆にふさわしい最期を迎えた。エリヤとエリシャは、ヨルダン川を足で渡った(列王記四2:8)。これは過分な愛の報酬であり、恩寵であった。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.6
Hi igitur ut transirent aquas fluvii Jordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, tecum sum; et flumina non inundabunt te (Esai. XLIII, 2) .
PL 15, 1508Cそれゆえ彼らは、ヨルダン川の水を渡る前に、我々の情念の流れを、精神の足取りで先に渡ったのである。この水について主は言う。「汝が水の中を渡るなら、私は汝とともにいる。川も汝を覆わない」(イザヤ43:2)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.16.7
Adest suis justis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.
PL 15, 1508D主は、自らの義人たちが何らかの逆境に砕かれるときも、つねに寄り添っている。ただし、彼らが、疑わぬ揺るがぬ心で渡り、信仰の不確かさに乱されぬならばである。