Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.1
Et addidit Ecclesia dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; si suscitaveritis, et resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant., II, 6 et 7) .
PL 15, 1257Aそして教会はさらに言い添えた。「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く。エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さにかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:6–7)。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.2
Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae. Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum, testificatur Dominus Jesus (Joan. XIV, 2) ; et: Ecce venio, et accersio vos (Ibid. 3) .
PL 15, 1257Aそしてこれらの宿営地は、王の道を進む教会のものである。「私の父のもとには多くの住まいがある」と、主イエスは証しする(ヨハネ14:2)。また、「見よ、私は来て、汝らを呼び寄せる」(ヨハネ14:3)。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.3
Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus dextera, neque sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17) .
PL 15, 1257A知恵の宿営地は善い。その左にあっても右にあっても、善い宿営地である。王の道だからである。それゆえ、知恵ある使者たちは言う。「王の道を行こう。汝の領地を越えるまで、右にも左にも逸れない」(民数記20:17)。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.4
Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edon, hoc est, terrenum; quia terrena omnia, sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt.
PL 15, 1257Bモーセから遣わされた使者たちは、これをエドム〔底本は Edon〕の王、すなわち地的な者に言った。地上のものはすべて、右にあっても左にあっても、悪いからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.5
Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est.
PL 15, 1257B愚かさは悪い宿営地であり、無節制は悪い宿営地である。それゆえヘブライ人は、これらの宿営地を通り過ぎる。そこへは逸れず、通り過ぎる。知恵の左と右に至り、そこにとどまるためである。そこには純朴の富があり、栄光があり、生命の長さがある。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.6
Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16) . In dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, ne quaeram cervicalia.
PL 15, 1257B生命の長さは知恵の右にあり、ソロモンが言うとおり、その左には富と栄光がある(箴言3:16)。右には生命があり、左には憩いがある。願わくは、その左の上に私が憩い、枕を求めないように。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.7
Vae enim iis qui adsuunt cervicalia, Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18) . Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus.
PL 15, 1257B枕を縫い付ける者たちには災いあれ、とエゼキエルは言う(エゼキエル13:18)。これらの宿営地を、善い導き手は自らの教会のために整え、知恵の道を通してその旅路を導く。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.19.8
Denique laudat Sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17) .
PL 15, 1257C実に、賢者はその道を称える。「その道は良い道であり、その小道はすべて平和の中にある」(箴言3:17)。