ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVII. Phe, Caput II 第17説教(ペー) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1441A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 17.2.1

1

In Hieremiae quoque Threnis lacrymabilior series sub hac littera est: Expandit Sion manus suas: non est qui consoletur eam (Thren. I, 17) .

PL 15, 1441A

エレミヤの『哀歌』にも、この文字の下に、いっそう涙を誘う連なりがある。「シオンは手を広げた。彼女を慰める者はいない」(哀歌1:17)。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.2.2

2

Dignam remunerationem recepit; ut quae expandentem manus audire neglexit, et sub alas ejus succedere, ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset.

PL 15, 1441A

彼女はふさわしい報いを受けた。手を広げる者の声を聞き、その翼の下に入ることをおろそかにした彼女が、後には自ら手を広げ、慰める者を見いだせなくなったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.2.3

3

Nam etsi ante adventum Domini Hieremias captivitatem Judaeorum a Babyloniis illatam deflere videatur, tamen prophetico spiritu istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Babylonius in perpetui erroris vincula subjecit, et domesticae virtutis extorres de statu paternae devotionis eliminans, longinquae affecit peregrinationis exsilio, miserabili dolore deplorat.

PL 15, 1441A

実際、エレミヤは主の到来より前に、バビロニア人によってもたらされたユダヤ人の捕囚を嘆いているように見える。しかし預言の霊によって、むしろ次の捕囚を予見し、悲惨な痛みをもって嘆いているのである。それは、知性で捉えられるバビロニア人〔悪魔〕が、彼らを永続する誤りの鎖に服させ、彼らを、家の徳から追われた者として父祖の敬虔の境遇から追い出し、遠い旅路の流謫に遭わせた、その捕囚である。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.2.4

4

Nulla enim patria verior quam fides, quae eos qui longe erant, prope esse fecit, et advenis atque peregrinis civitatis supernae jura connexuit, sicut scriptum est: Ergo jam non estis advenae, atque peregrini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19) .

PL 15, 1441A

信仰にまさる真の祖国は無い。信仰は、遠くにいた者たちを近くにし、寄留者や旅人に天の都の権利を結びつけた。「それゆえ汝らはもはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちと同じ市民であり、神の家の者である」(エフェソ2:19)と書かれているとおりである。