Expositio in Psalmum CXVIII 20.39.1
Audite quid verus judex loquatur: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. V, 30) .
PL 15, 1495B真実の裁き手が何と語るかを聞け。「私は私の意志を求めず、私を遣わした者の意志を求める」(ヨハネ5:30)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.39.2
Quasi homo loquitur: quasi judex docet: quoniam qui judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est (3, quaest. 7, cap. Judicet. § Qui) . Constitue judicem de hoc saeculo: numquid potest adversum imperialis formam venire rescripti?
PL 15, 1495B人のように語り、裁き手のように教える。裁く者は、自らの意志に従うべきではなく、法に属することを守るべきだからである(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文、「Qui」の項)。この世の裁き手を立ててみよ。皇帝の勅答の定めに背くことができるだろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.39.3
Numquid potest normam augustae definitionis excedere? Quanto magis divini formam debemus servare judicii!
PL 15, 1495C皇帝の定めの規範を踏み越えることができるだろうか。まして我々は、神の裁きの定めを守らなければならない。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.39.4
Christus dicit: Non quaero voluntatem meam, hoc est, hominis, quae vel odio dirigitur, vel studio intenditur, vel gratia inflectitur, vel aliorum mendacio depravatur; Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2) .
PL 15, 1495Cキリストは言う。「私は私の意志を求めない」。すなわち、人の意志である。それは憎しみに導かれ、あるいは偏愛に向かい、あるいは好意によって曲げられ、あるいは他の者たちの偽りによって歪められる。「すべての人は偽り者」(詩篇115:2)だからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.39.5
Sed voluntatem, inquit, ejus qui me misit; hoc est, divinae cognitionis formam veni docere; ut in judicando magis cordi sit veritatis custodia, quam obedientia voluntatis (3, quaest. 7, cap. Judicet, § In judicando) . Non ergo hic quoque infirmitas potentiae, sed forma est expressa justitiae.
PL 15, 1495C「だが、私を遣わした者の意志を」と彼は言う。すなわち、神の審理の定めを教えるために来た、ということである。裁くにあたっては、意志への服従よりも真理の保持が心にかかるべきだからである(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文、「In judicando」の項)。ゆえにここにも、力の弱さではなく、正義の範型が示されている。