ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XXXIII 第5説教(ヘー) 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1263A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.33.1

1

Si in navigio fluctuante sis constitutus, avertis a sentina oculos: ne vomitum moveat tibi. Si in civitate ambulans aliquid fetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas. Si quid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut avertitur.

PL 15, 1263A

揺れる船に乗っているなら、あなたは船底の汚水から目を背ける、吐き気を催さないようにである。街を歩いていて悪臭にぶつかれば、遠くへ逃げて避ける。目がぞっとするものに出会えば、目は閉じられるか背けられる。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.33.2

2

In salo saeculi hujus fluctuas, influit sentina vitiorum. In hoc navigio tui corporis movetur aestus cupiditatum, et non avertis oculos animae tuae; ne videant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi hujus stercora, ne fetor immundus nares repleat tuae mentis, in quibus Spiritus sanctus esse consuevit, ut possis dicere: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3) .

PL 15, 1263A

あなたはこの世の海で揺れ、悪徳の汚水が流れ込む。あなたの体というこの船の中で、欲望の波が動く。それなのに、あなたは魂の目を背けない。情欲の汚水を見ないように、この世の汚物を見つめないように、汚れた悪臭が、あなたの精神の鼻孔を満たさないように。そこにこそ、聖なる霊が常にいるのだから、あなたは言えるのである。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.33.3

3

Nares igitur animae tuae a fetore avertantur criminum diversorum; est enim in his velut quoddam insigne judicii.

PL 15, 1263A

それゆえ、あなたの魂の鼻孔は、さまざまな罪の悪臭から背けられよ。鼻孔には、いわば判別の印のようなものがあるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.33.4

4

Unde dicitur Sponsae: Nares tuae sicut turris Libani prospiciens faciem Damasci (Cant. VII, 4) ; eo quod unguentum veri Sacerdotis, quod descendit de capite in barbam, hoc est odor ille divinus, odor gratiae spiritalis, qui de Patre in Christo erat, et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate judicii, et nares repleat animae, ut benevolentia discernat et fetida; suavia sanctorum, qui possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; et foetida peccatorum.

PL 15, 1263A

それゆえ、花嫁に言われる。「汝の鼻は、レバノンの塔のようで、ダマスコの顔を見渡している」(雅歌7:4)。それは、頭からひげへ流れ下る真の祭司の香油が、すなわち、あの神的な香り、霊的な恩寵の香り、父からキリストにあり、受肉の秘義によって地へ降り、すべてが注がれた香油で満たされるようにした香りが、いと高い判別の権能によってそびえ、魂の鼻孔を満たし、好意によって悪臭のものを識別させるからである。〔識別されるのは〕聖なる者たちの芳香、すなわち「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)と言える者たちの芳香と、罪人たちの悪臭である〔suavia sanctorum と foetida peccatorum が fetida の並びのまま置かれ、係りが崩れているらしい。両者を識別の対象と解した〕。