Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.9.1
Meritoque addidit Dominus: Ab ipso enim salutare meum. Quasi diceret: Nolite turbari quia dixi animam meam fore Deo subditam. Anima erit subdita, quae vestri est portio: salutare autem meum ab ipso; hoc est, quia a Patre et in Patre semper sum.
PL 14, 1170B主はそれゆえ当然、「私の救いは彼からである」と付け加えた。あたかもこう言うかのようである。私の魂が神に服するであろうと言ったからといって、狼狽するな。服する魂は、諸君の部分である。しかし、私の救いは彼からである。すなわち、私は父から、また父のうちに、常にいるということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.9.2
A Patre enim veni in hunc mundum: etsi videtis hominem, Dei Filium credite. Cum venerit autem Paracletus quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26) .
PL 14, 1170B私は父からこの世に来たからである。諸君が人を見ているとしても、神の子と信じよ。「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス、父から出る真理の霊が来るとき、彼は私について証しするであろう」(ヨハネ15:26)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.9.3
Et Filius a Patre procedit, et Spiritus ab ipso procedit. De unitate ergo divinitatis ambiguum nihil.
PL 14, 1170C子は父から出、霊は父から出る。それゆえ神性の一致について、あいまいなことは何もない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.9.4
Ideoque concupivit David hoc salutare Dei nobis dari; quia ipse est vita aeterna, si et Patrem verum Deum cognoscamus et Filium, quem pro nostra certum est salute venisse: sed non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Assertionem suae divinitatis sequestrat, et dispensationis humanae repraesentat officium.
PL 14, 1170Cそれゆえダビデは、この神の救いが我々に与えられることを切望した。それは、真の神である父と、また我々の救いのために来たことが確かな子とを、我々が知るなら、永遠の生命だからである。しかし、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えなかった。キリストは自分の神性の主張を脇に置き、人としての救いの計画の務めを果たしたのである。