ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput XXIII 詩篇61篇講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1176B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.23.1

1

Et quia Graecus habet ἔδραμον, quod significat et cucurri singulariter, et cucurrerunt pluraliter, potest et sic intelligi: Cucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. Sicut enim est sitis fidei, ita et perfidiae.

PL 14, 1176B

ギリシア語の本は「走った」の形(エドラモン)〔ギリシア語〕を持ち、それは単数では「私は走った」、複数では「彼らは走った」を意味するので、こうも解することができる。「彼らは渇きのうちに走った」。私の血を流そうとする過度の熱のために、喉が干上がった者たちである。信仰の渇きがあるように、不信の渇きもあるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.23.2

2

Sitim illam justus sitit, qui ait: Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 3) . Istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit. Quam sitivit ille qui inter convivii dapes et pocula constitutus, innocentis convivae necem moliebatur Augusti?

PL 14, 1176C

あの渇きは、「神よ、私の魂は汝に渇いた」(詩篇41:3)と言う義人が渇くものである。この渇きは、不信の者たちが渇くものであり、その舌は渇きのあまり干上がった。宴の馳走と杯の間に身を置きながら、客人である無実の皇帝の死を企てていたあの者は、いかなる渇きを渇いたことか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.23.3

3

Nonne tibi videbatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? Cum vinum biberes, et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes?

PL 14, 1176C

不敬虔な者よ。汝は食べながら殺戮を準備していたとき、汝の歯の下で人の骨が砕ける音がするように思われなかったか。ぶどう酒を飲みながら近親殺し〔主君殺し〕を思っていたとき、あの杯で無実の者の血を自分に注いでいるように思われなかったか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.23.4

4

Ita prorsus alienus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione divina; ut non tibi veniret in mentem versiculus ille psalmorum: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14 et 15) .

PL 14, 1176C

汝は、神的な模倣からのみならず、聖なる書を読むことからもまったく無縁であったので、詩篇のあの小節が汝の心に浮かばなかった。「だが汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知己、私とともに甘い食物を取っていた者」(詩篇54:14、15)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.23.5

5

Atque ille alius, cujus meminit in Evangelio ipse Dominus Jesus: Qui edebat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Joan. XIII, 18) .

PL 14, 1177A

また、福音書で主イエス自身が言及しているあの別の者もそうである。「私と共にパンを食べていた者が、私に向かってかかとを上げるであろう」(ヨハネ13:18)。