Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.10.1
Dixit ergo injustus ut delinquat sibi. Justus autem loquitur, ut aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hic loquitur ad salutem. De justis vero et fidelibus dictum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
PL 14, 958Aそれゆえ不義の者は、自分に対して罪を犯すために語った。他方、義人は、他の人々と自分の益になるように語る。前者は破滅に向けて語り、後者は救いに向けて語る。義人と信ある者たちについては、こう言われている。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.10.2
Illius lingua vulnerat, lingua autem prudentum sanat. Unde cum expostularet David cum rege Saul, quod oblitus beneficii, salutis ingratus eum persequeretur ad mortem, a quo toties jam videret se esse servatum; et vitam ejus appeteret, qui vitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire justitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a Domino sibi traditum non peremisset (I Reg. XXIV, 14) .
PL 14, 958B前者の舌は傷つけるが、思慮ある者たちの舌は癒やす。それゆえダビデは、サウル王に抗議した。王は恩を忘れ、救いに恩知らずにも、自分を幾度も救ってくれたダビデを死に至るまで追い、王の救いのために自らの命を危険にさらした者の命を狙っていたからである。そのときダビデは、主によって自分の手に渡された待ち伏せする者を殺さなかった自分には、正義の実が失われないと言った(サムエル記上24:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.10.3
Ab injustis iniquitas prodivit, venenum a serpentibus effusum est, venenum et iniquitatis arma perierunt.
PL 14, 958B不義の者たちから不法が現れ出た。蛇たちから毒が注ぎ出された。毒と不法の武器は滅びた。