Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.1
Graecus habet: Novit Dominus dies immaculatorum. Sunt enim dies Eliae, sunt dies Nabuchodonosor; ideo Evangelium habet: In diebus Eliae, quando clausum est coelum (Luc. IV, 25) .
PL 14, 983Aギリシア語の本はこう言う。「主は汚れなき者たちの日々を知っている」。エリヤの日々があり、ネブカドネツァルの日々があるからである。それゆえ福音書にはこうある。「エリヤの日々、天が閉ざされたとき」(ルカ4:25)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.2
Nox erat perfidis, sed Eliae lumen erat; clausum erat perfidis coelum, sed Eliae patebat; fames erat perfidis, sed Eliae ubertas; neque enim esurire poterat, cui cibum coelestia ministrabant; nec esuriebat, qui alios ipse pascebat.
PL 14, 983A不信の者たちにとっては夜であったが、エリヤにとっては光であった。不信の者たちには天が閉ざされていたが、エリヤには開かれていた。不信の者たちには飢饉があったが、エリヤには豊かさがあった。天のものが食物を供していた者が飢えるはずはなく、他の者たちを自ら養っていた者が飢えることもなかったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.3
Ergo sibi dies est justus in tenebris; quia et lux in tenebris lucet. Et Joseph in Aegypto erat, et lucebat ei meridies; sicut infra dixit: Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 16) ?
PL 14, 983Bこうして義人は、闇の中でも自分にとって昼である。光は闇の中で輝くからでもある。ヨセフはエジプトにいたが、彼には真昼が輝いていた。彼が後に言うとおりである。「だが罪人に神は言った。『なぜ汝は私の正義を語るのか』」(詩篇49:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.4
Justitia lumen est, quia supra habes: Et educet sicut lumen justitiam tuam (Ps. XXXVI, 6) . Habes ergo quod in te luceat, si justitiam sequaris. Splendet tibi dies, lucet tibi nox; quia fideli et nox sicut dies illuminabitur.
PL 14, 983B正義は光である。先に「主は汝の正義を光のように導き出す」(詩篇36:6)とあるからである。したがってあなたは、正義に従うなら、あなたのうちに輝くものを持っている。あなたには昼が輝き、あなたには夜が光を放つ。信仰ある者には夜も昼のように照らされるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.5
Dies igitur justi novit Dominus, quia ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) , hoc est, illum qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit; illum qui se hominem esse cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, vulpium fraudem, rapinam luporum; illum hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum supervenerit; qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus sit.
PL 14, 983Bしたがって主は義人の日々を知っている。主は、この世に来るすべての人を照らす(ヨハネ1:9)からである。すなわち、神の像と似姿に従って生きる人を、自分が人間であることを知って、好色にいななく馬の欲情、野獣の狂暴、ウサギの臆病、キツネの欺き、オオカミの略奪を避ける人を。この世に新たに来た者のように振る舞う人間を、血によってでなく、肉の意志によってでなく、神から生まれた人を、である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.6
Venisti ergo, noli remanere, noli adhaerere terrenis. Ut scias autem quia dies boni sunt, audi dicentem: Abraham . . . diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Bonum habet diem, qui Dei Filium bonum Deum novit, et Dominum confitetur.
PL 14, 983Cあなたは来たのだから、とどまるな、地上のものに執着するな。日々が善いことを知るために、こう言う者に聞け。「アブラハムは……私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。神の子、すなわち善なる神を知り、主と告白する者は、善い日を持つ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.7
Et rursus ipse nos admonet cavere debere, quia dies mali sunt (Ephes. V, 16) . Qui mali sunt dies? In quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo. Aut forte dies saeculi mali sunt; quia saeculum in maligno positum est.
PL 14, 983Cそして彼自身がまた我々に、日々は悪いから用心せねばならないと戒める(エフェソ5:16)。悪い日々とは何か。それは、悪い者から出る悪が認められる日々である。あるいは世の日々が悪いのかもしれない。世は悪い者の中に置かれているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.8
Sed legimus etiam post saeculum diem malum: In die mala liberabit eum Dominus (Ps. XL, 2) , hoc est, in die judicii, mala quidem propter multorum supplicia.
PL 14, 983Cしかし我々は、世の後にも悪い日があると読む。「悪い日に主は彼を救い出す」(詩篇40:2)。すなわち審判の日であり、多くの者の刑罰ゆえに悪い日である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.9
Necesse est enim ut torqueantur injusti, compatiantur justi; quia et Angeli gaudent, cum peccator a morte servatur unus.
PL 14, 983D不義の者たちが責めさいなまれるとき、義人たちが共に苦しむのは当然だからである。天使たちさえ、一人の罪人が死から救われるとき喜ぶのだから。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.32.10
Compatiuntur igitur cum punitur; etsi alibi legerimus: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum (Ps. LVII, 11) , quod suo loco reservo; etsi frequenter audieris cur laetetur; sed occupationes occupationibus non inseramus.
PL 14, 983Dそれゆえ彼らは、罰せられるときに共に苦しむ。たとえ我々が別の箇所で「義人は不敬虔な者たちへの報復を見て喜ぶ」(詩篇57:11)と読んだとしても、である。それはしかるべき箇所のために取っておく。なぜ喜ぶのかは、あなたは何度も耳にしたであろう。だが、取り組むべきことに別の取り組むべきことを割り込ませるのはやめよう。