Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.1
Sedebit igitur in via, et insidiabitur in semita, sicut serpens; ut vulneret transeuntes, et mordeat equi nostri calcaneum; animam enim fidelium non poterit vulnerare.
PL 14, 1079Cしたがって彼は、道に座り、小道で蛇のように待ち伏せして、通る者たちを傷つけ、我々の馬の踵を噛もうとする。信じる者たちの魂は傷つけることができないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.2
In qua autem via sedebit, et in qua semita; nisi ex quibus Christus Dominus, ut legimus, nationum populum vocavit ad coenam suam dicens: Exi in vias, et circa sepes, et compelle ut intrent; ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23) .
PL 14, 1079Dでは、いかなる道に、いかなる小道に彼は座るのか。我々が読むところでは、主キリストが諸民族の民を自らの宴に招いて、「道と垣根のあたりへ出て行き、入るよう強いよ。私の家がいっぱいになるように」(ルカ14:23)と言った、その道と小道のほかにあろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.3
Et quia similiter Judas amplificasse super Christum legitur supplantationem, videtur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi, quo Christus Dominus vehebatur.
PL 14, 1079Dまた、ユダもキリストに対して同じように足払いを大きくしたと読まれるので、ここで彼自身が示されているように見える。すなわち、主キリストが乗っていた馬の踵を噛むことになる者として。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.4
Unde dictum est: Equitatus tuus salus (Habac. III, 8) ; quod caro ejus, mundi totius erat susceptura peccatum; ut salus pro exitio, et vita aeterna pro morte succederet.
PL 14, 1079Dそれゆえ「汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)と言われた。その肉が、全世界の罪を引き受けるはずであり、滅びに代えて救いが、死に代えて永遠の生命が続くためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.5
Vulneratus est ergo equus non mendax solus ad salutem: vulneratus est equus, qui mundi totius peccata suscepit, et onera nostra portavit, et non fuit fatigatus: vulneratus est equus, qui ad furorem concubitus adhinnire nescivit.
PL 14, 1079Dこうして傷つけられたのは、救いのために偽ることのない唯一の馬である。傷つけられたのは、全世界の罪を引き受け、我々の荷を担い、疲れなかった馬である。傷つけられたのは、交わりの狂乱にいななくことを知らなかった馬である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.6
Et ideo fortassis Joanni Evangelistae coelum apertum, et albus equus est demonstratus, super quem sedebat habens in capite diademata, et in femore suo nomen scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16) .
PL 14, 1080Aそしておそらくそれゆえに、福音記者ヨハネには天が開かれ、白い馬が示された。その上に座る者は、頭に多くの冠を戴き、その腿に名が書かれていた。「王の王、主の主」(黙示録19:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.7
Albus erat, quia erat immaculatus, qui nulla peccati inquinamenta cognoverat. Nam si libido tenebrosa est, recte sanctimonia relucet et splendet. Hic ergo equus est vulneratus, sed non retardatus.
PL 14, 1080A白かったのは、汚れがなかったからである。罪のいかなる汚れをも知らなかったのである。情欲が暗いものであるなら、聖潔が輝き光るのは当然である。それゆえ、この馬は傷つけられたが、遅らされはしなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.8
Denique cum ipso vulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad coelum supra omnes angelos et archangelos, velocior omni equitatu militiae coelestis inventus, supra equos etiam illos igneos quibus Elias raptus est.
PL 14, 1080Aすなわち、その傷のまま墓から復活し、天へ走り、すべての天使と大天使の上に出て、天の軍勢のいかなる騎兵よりも速いことが明らかになった。エリヤが引き上げられた、あの火の馬たちよりも上である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.26.9
Et merito velocior, qui super omnes coelos, et supra coelum coelorum ad sedem Dei omnipotentis ascendit, et sedet; ut Scriptura nos docuit dicens: Videbitis abhinc Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62) .
PL 14, 1080Bそして、すべての天の上、天の天の上、全能の神の座にまで昇り、座しているのであるから、速いのは当然である。聖書が我々に教えて言うとおりである。「汝らは今から、人の子が力の右に座しているのを見るであろう」(マルコ14:62)。