Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.1
(Vers. 6.) Hinc quoque magis ac magis aperire Salvator sacramentum suae incipit passionis, quod cum Evangelio concordare non dubium est.
PL 14, 1073D(第6節)ここからもまた、救い主は自らの受難の秘義を、いよいよ明らかに示し始める。それが福音書と一致することは疑いない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.2
Nam maledicebant ei Judaei, mortem ejus expetebant, insidiabantur, urgebant, crescentem quotidie gloriam ejus operis non ferentes. Hoc ergo prophetia annuntiat, quod in Evangelio completum est: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?
PL 14, 1074Aユダヤ人は彼を呪い、その死を求め、策を巡らし、攻め立てた。日ごとに増すその業の栄光に耐えられなかったのである。それゆえ預言が告げているのは、福音書で成就したことである。「私の敵は私に悪を言った。『いつ彼は死に、その名は滅びるのか』」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.3
Amentes, qui vitae auctorem mori posse credebant: sed vota eorum Ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis conditionem, suum nomen augeret; et ideo psallebat ei dicens: Memor ero nominis tui in omni generatione et generationem (Psal. XLIV, 18) .
PL 14, 1074A命の創始者が死にうると信じていた者たちは、正気を失っていた。だが教会は彼らの願いを砕いた。彼が体の状態に即して死んだとしても、自らの名を高めると信じていたのである。それゆえ彼に向かって歌って言った。「私は汝の名を、あらゆる世代に、世代から世代へと思い起こす」(詩篇44:18)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.4
Repetebat: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) . Morientur illi, qui te mori posse praesumunt: non moriar ego, quae te novi vitae arbitrum, salutis auctorem.
PL 14, 1074A教会はまた繰り返した。「汝の名は注ぎ出された香油である」(雅歌1:2)。汝が死にうると思い込む者たちは死ぬであろう。汝を命の主宰者、救いの創始者と知る私は死なない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.5
Novimus enim quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati; quando eis Maria Magdalena resurrexisse Dominum nuntiavit, et quando eis, clausa janua, Dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas vulnera ejus vidit, et credidit.
PL 14, 1074B我々は、受難と復活のとき、弟子たちが集まって祈っていたことを知っている。マグダラのマリアが主の復活を彼らに告げたとき、戸が閉ざされていたのに主が復活の体で彼らに自らを現したとき、トマスがその傷を見て信じたときである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.6
Insultabant ergo Judaei quasi mortuo: sed Dominus viventem se apostolis revelabat. Cum ergo dicerent Judaei: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19) ; cum dicerent quia mirabilibus operibus suis seducit populum; quid aliud dicebant, nisi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?
PL 14, 1074Bそれゆえユダヤ人は、死んだ者に対するかのように嘲っていた。だが主は、生きている自らを使徒たちに現していた。したがって、ユダヤ人が「見よ、世界全体が彼に従って行った」(ヨハネ12:19)と言ったとき、その驚くべき業で民を惑わすと言ったとき、彼らは「いつ彼は死に、その名は滅びるのか」と言うほかに、何を言っていたのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.15.7
Et ideo in ejus passione clamabant: Tolle, tolle a terra talem hunc: crucifigatur, crucifigatur (Joan. XIX, 15) . Factum est quod petebant, sublatus a terra est, resurrexit, ad coelum ascendit, et regnum suum de nobis paradisi sedibus reformavit.
PL 14, 1074Bそれゆえ彼の受難のとき、彼らは叫んでいた。「取り除け、取り除け、このような者を地から。十字架につけよ、十字架につけよ」(ヨハネ19:15)。彼らの求めたことは成就した。彼は地から取り除かれ、復活し、天に昇り、我々から成る自らの国を、楽園の座において再興した。