Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.1
Ideo semper meditare, semper loquere quae Dei sunt, sedens in domo. Domum possumus accipere Ecclesiam, possumus accipere domum interiorem in nobis, ut intra nos loquamur.
PL 14, 1001Cだから、家に座しては、つねに黙想し、つねに神のものを語れ。家とは教会と解することもでき、我々の内にある内なる家と解することもできる。そうすれば我々は自分の内で語ることになる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.2
Sedent judices in Hierusalem; sederunt sedes in judicio; sedit etiam judicum concilium, et libri aperti sunt. Prophetia dicit: Et tu cum consilio omnia fac (Eccli. XXXII, 24) .
PL 14, 1001C裁き人たちはエルサレムに座り、座は裁きのために据えられた。裁き人たちの会議も座に着き、書物が開かれた。預言は言う。「汝は何事をも熟慮してせよ」(集会の書32:24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.3
Cum consilio de factis tuis judica, cum consilio vinum bibe, cum consilio loquere; ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. Sedens loquere tecum, quasi qui judices: in via loquere, ne umquam vaces.
PL 14, 1001Cあなたの行いについて熟慮して裁け。熟慮してぶどう酒を飲め。熟慮して語れ。そうすれば、多弁によって罪に陥ることなく罪を逃れる。座しては、裁く者のように自分と語れ。道にあっては語れ、決して怠るな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.4
In via loqueris, si in Christo loquaris, quia via Christus est. In via loquere tibi, loquere Christo. Audi quomodo illi loquaris. Volo, inquit, viros in omni loco orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8) .
PL 14, 1001Dあなたが道で語るのは、キリストにあって語る場合である。キリストが道だからである。道にあっては自分に語れ、キリストに語れ。どのように彼に語るべきか聞け。「私は望む、男たちがあらゆる場所で、怒りと争論なしに清い手を上げて祈ることを」と彼は言う(一テモテ2:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.5
Loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat. Audi quomodo dormitans loquaris: Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem; donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Ps. CXXXI, 4 et 5) .
PL 14, 1002A人よ、まどろみながら語れ。死の眠りがあなたに忍び寄らないためである。まどろみながらどのように語るべきか聞け。「もし私が私の目に眠りを、私のまぶたにまどろみを与えるなら、主のために場所を、ヤコブの神のために幕屋を見いだすまでは」(詩篇131:4–5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.6
Vince naturam diligentia, exclude corporis somnum. Naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. Homo erat David: indulgebat aliquid somno per noctem; sed excludebat somnum, lavans per singulas noctes lectum suum et lacrymis irrigans stratum suum.
PL 14, 1002A勤勉によって本性に打ち勝て、体の眠りを締め出せ。我々は本性を形づくることはできないが、勤勉は形づくることができる。ダビデは人間であった。夜のあいだ、いくらかは眠りに身を任せた。しかし眠りを締め出し、夜ごとに自分の寝床を洗い、涙で自分の臥所を潤した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.7
Ideo memor erat in stratu suo semper Domini sui, et in ipso meditabatur; ut diluculum praeveniret, et in tenebris ei illucesseret Christus dicens: Surge qui dormis (Ephes. V, 14) . Non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia.
PL 14, 1002Aだから彼は自分の臥所でつねに自分の主を覚え、主について黙想した。それは夜明けに先んじるためであり、闇の中で彼のためにキリストが輝き、こう言うためであった。「眠る者よ、起きよ」(エフェソ5:14)。この恩寵はすべての人にあるわけではないが、勤勉ならばもっと多くの人にあり得る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.8
Ne igitur exspectes ut excitet te Christus; sed potius Christum excita. Excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. Si tu illum excitaveris, et ipse te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: Exsurge a mortuis (Ibid.) .
PL 14, 1002Bそれゆえ、キリストがあなたを起こすのを待つな。むしろキリストを起こせ。彼について、まどろみながら思う者が、彼を起こすのである。あなたが彼を起こすなら、彼もあなたを眠りから起こし、死から甦らせ、あなたにこう言う。「死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.9
Cum surges ergo vel resurges, ipsum loquere, ut impleas quod juberis. Audi quomodo te Christus excitet. Anima tua dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) ; et Christus ait: Aperi mihi, soror mea, sponsa. Audi quomodo tu exsuscites Christum.
PL 14, 1002Bだから、あなたが起き上がるとき、あるいは甦るときは、彼について語れ。命じられることを果たすためである。キリストがどのようにあなたを起こすか聞け。あなたの魂は言う。「私の兄弟の声が戸を叩いている」(雅歌5:2)。そしてキリストは言う。「私に開けよ、わが妹、花嫁よ」。あなたがどのようにキリストを起こすか聞け。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.66.10
Anima dicit: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, si suscitaveritis et resuscitaveritis charitatem (Cant. III, 5) . Charitas Christus est. Audi etiam quomodo dormiens loquaris: Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2) . Haec communiter: attolle nunc paulo altius mentem tuam.
PL 14, 1002B魂は言う。「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせる、もし汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら」(雅歌3:5)。愛とはキリストである。眠りながらどのように語るかも聞け。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。ここまでは一般的なことである。さて、あなたの精神をもう少し高く上げよ。