ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XV 詩篇43篇講解 第XV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1097A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.1

1

(Vers. 6.) Hic igitur est qui potest dicere: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Quid est ventilare cornu? Dedit Dominus cornua pluribus animantibus, ut possint se a ferarum incursione defendere.

PL 14, 1097A

(第6節)それゆえ、これこそ言うことのできる者である。「汝において我々は、敵を角で突き散らす」。角で突き散らすとは何か。主は多くの動物に角を与えた。野獣の襲撃から身を守れるようにするためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.2

2

Ideoque et bos leoni frequenter resistit, ursum proterit; cervus quoque, quamvis sit pavidus, tamen et ipse cornibus se tuetur: aries quoque arietat lupum. Ergo ea quae cornua habent animalia, ventilare dicuntur. Sed homo cornua non habet. Quomodo ergo ventilat?

PL 14, 1097A

だから牛はしばしば獅子に立ち向かい、クマを踏みつける。シカも臆病ではあるが、やはり角で身を守る。雄羊もオオカミに突きかかる。このように、角を持つ動物が突き散らすと言われる。だが人は角を持たない。では、どうして突き散らすのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.3

3

Unde? Vide Scriptura quid dicat: In te, inquit, inimicos nostros ventilabimus cornu. Cornu nostrum es tu, Domine Jesu; et ideo sicut non in brachio nostro praesumimus, ita nec in cornibus nostris ventilandi habemus praesidium, sed in Christo.

PL 14, 1097B

何によってか。聖書が何と言っているか、見よ。「汝において我々は、敵を角で突き散らす」と言う。汝は我々の角である、主イエスよ。それゆえ、我々が自分の腕に頼らないように、突き散らすための守りも自分たちの角にあるのではなく、キリストにある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.4

4

Habet enim fides cornua sua, quae mutuatur a Christo. Siquidem non otiose in benedictionibus Moysi legimus: Qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem ejus, glorificatus inter fratres suos primogenitus: tauri decus species ipsius, cornua unicornui cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae.

PL 14, 1097B

信仰は自らの角を持ち、それをキリストから借りているからである。というのも、モーセの祝福の中に、むなしくなく次のように読むからである。「柴の中に現れた者が、ヨセフの頭の上に、その頂の上に臨むように。兄弟たちの中で栄光を受けた長子、その姿は雄牛の栄え、その角は一角獣の角。それらによって彼は、諸国民を地の果てまで一緒に突き散らす」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.5

5

Haec decem millia Ephraem, et haec millia Manasse (Deut. XXXIII, 16 et 17). Quis est in rubo visus Moysi, nisi primogenitus Dei Filius, qui ait: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6) .

PL 14, 1097B

「これはエフライムの万であり、これはマナセの千である」(申命記33:16、17)。モーセに柴の中で現れた者とは、神の長子である子でなくて誰であろうか。彼は言った。「私は汝の父祖たちの神、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:6)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.6

6

Ideo se demonstravit humanis aspectibus; quia venturus erat ut ab omnibus videretur. Ideo rubus urebatur, et non exurebatur; quia terram istam quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam, quam consumere per mortis aerumnam.

PL 14, 1097C

彼が人間の目に自らを示したのは、すべての人に見られるために来ようとしていたからである。柴が燃えても燃え尽きなかったのは、我々にとげと茨を生やしていたこの地を、死の苦難によって焼き尽くすのではなく、自制の規律によって焼こうとしていたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.7

7

Unde dicit Propheta: Ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV, 2) . Revelavit ergo futurum quoddam corporei splendoris indicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. Quid enim significabat ignis innoxius, nisi lumina resurgentium?

PL 14, 1097C

そこで預言者は言う。「私の腰と心を焼け」(詩篇25:2)。こうして彼は、肉体の輝きの将来のしるしを現した。それによってこの肉が復活において輝くのである。害のない火は、復活する者たちの光でなくて何を意味していたであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.8

8

Unde praesumpsit Apostolus dicere, quia sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41 et 42) .

PL 14, 1097C

そこで使徒は、「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もまたそうである」(一コリント15:41、42)と、あえて言ったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.15.9

9

Hic ergo, inquit, veniat super caput tribus Joseph; ut exaltet caput populi sui: veniat etiam super verticem; ut verticem capilli perambulet, amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta virtutum.

PL 14, 1097D

それゆえ彼は言う、この者がヨセフの部族の頭の上に臨むように、と。その民の頭を高く上げるためである。頭頂の上にも臨むように、とある。髪の頂を巡り歩き、罪の余分なものを切り取り、徳の飾りを聖別するためである。