Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.33.1
(Vers. 12.) Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Semel locutus est Deus, et plura audita sunt; quia non per litteras et syllabas est locutus.
PL 14, 1180B(第12節)「神は一度語り、私はこの二つを聞いた」。神は一度語ったのに、多くのことが聞かれた。文字や音節によって語ったのではないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.33.2
Locutus est per aenigmata, locutus est per visiones, locutus est per divisiones gratiarum, locutus est per Spiritum singulorum. Nos autem plura loquimur, et vix audimur. Semel locutus in Lege est, eadem iterum locutus est in Evangelio.
PL 14, 1180B神は謎によって語り、幻によって語り、恩寵の分配によって語り、一人ひとりの霊によって語った。しかし我々は多く語りながら、ほとんど聞かれない。神は律法において一度語り、同じことを福音において再び語った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.33.3
Aut fortasse, ut ego puto, quia multifariam locutus est in prophetis, novissime autem locutus est in filio suo. Semel locutus est, quando locutus in Filio est; et audita sunt etiam illa quae ante audita non erant ab iis quibus locutus fuerat per prophetas.
PL 14, 1180Bあるいは、おそらく私が思うには、神は預言者たちにおいて多くの仕方で語り、最後には自分の子において語ったからである。子において語ったとき、神は一度語ったのであり、以前には聞かれなかったことも、預言者たちを通して語りかけた相手に聞かれたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.33.4
Semel ergo locutus est in novo Testamento, et vetus auditum est Testamentum, quod non audiebatur; quia ipse Dominus dixit de populo Judaeorum: Videbunt, et non videbunt: audient, et non audient (Marc. IV, 12) . Audient aure corporea, sed non audient mentis auditu.
PL 14, 1180Cそれゆえ、新しい契約において一度語り、聞かれなかった古い契約が聞かれた。主自身がユダヤ人の民について言ったとおりである。「彼らは見るが見ず、聞くが聞かない」(マルコ4:12)。彼らは肉体の耳では聞くが、精神の聴覚では聞かないのである。