Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.22.1
Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus Domini dicit: In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.
PL 14, 1101Bそれゆえ、彼らが永遠の辱めへと復活させられ始めるとき、主の聖なる者は言う。「神において我々は一日中賞賛される。汝の名において我々は永遠に告白する」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.22.2
Opulentus in divitiis laudatur, luxuriosus in conviviis, scortator in nocte, potens in hac vita quae habet noctes: sanctus autem non in hac vita, sed in Deo laudabitur; qui Domino per omnia placere gestivit, qui potest dicere: Fortitudo et laudatio mea Dominus (Psal. CXVII, 14) .
PL 14, 1101B富める者は富において賞賛され、放蕩の者は宴において、淫らな者は夜において、権力ある者は夜々を持つこの生において賞賛される。だが聖なる者は、この生においてではなく、神において賞賛される。彼は、すべてにおいて主の意にかなうことを切に望んだ者であり、こう言うことができる。「主は私の強さ、私の賛美」(詩篇117:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.22.3
Laudabitur tota die; quia honeste egit, et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis.
PL 14, 1101C彼は一日中賞賛される。誠実に行い、自らの業も罪も隠さず、永遠の王に明らかにして、昼に歩み、闇と隠れたところでは歩まなかったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.22.4
Unde et Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13) ; hoc est, non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et impudicitiis, in quibus flagitiosus se putat parietibus esse tectum, ut possit Dei scientiam praeterire; cum invelata apud Deum universorum flagitia sint, et occulta divinae cognitioni peccata hominum esse non possint.
PL 14, 1101Cそこで使徒も言う。「昼のように、品位をもって歩もう」(ローマ13:13)。すなわち、安酒場や粗末な居酒屋でなく、寝室や不貞の中でなく、ということである。恥ずべき行いの者は、そうした所で壁に覆われていると思い、神の知を逃れうると考える。しかし神のもとでは、すべての者の恥ずべき行いは覆いがなく、人々の罪が神の認識から隠れていることはありえない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.22.5
Ergo sanctus laudabitur in futurum; quia non quaesivit praesentium laudem, sed gratiam futurorum.
PL 14, 1101Cそれゆえ聖なる者は、将来において賞賛される。現在の賞賛を求めず、来るべきものの恩寵を求めたからである。