Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.1
Qui edebat, inquit, panes meos, ampliavit super me supplantationem. Quid est quod addidit, panes meos?
PL 14, 1078A「私のパンを食べていた者は、私に対する足払いをいよいよ大きくした」と言う。「私のパン」と付け加えたのは、どういうことか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.2
Potuit dicere: Qui edebat panes mecum; nisi illam intelligas, quae specialis est Christi, hoc est, verbi coelestis alimoniam; non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) .
PL 14, 1078A「私とともにパンを食べていた者」と言うこともできたはずである。ただし、キリストに固有のもの、すなわち天の言葉の糧のことをあなたが理解するならば、話は別である。「人はパンのみによって生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(マタイ4:4)からである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.3
Denique alibi dicit: Qui semper mecum dulces capiebas cibos (Ps. LIV, 15) . Quibus versiculis bene utimur adversus eos qui necandos esse crediderint, cum quibus videntur epulati.
PL 14, 1078Aさらに別の箇所では、「汝は私とともにいつも甘い食べ物を取っていた」(詩篇54:15)と言う。これらの小節を我々は、ともに食事をしたと見える相手を殺すべきだと信じた人々に対して、よく用いる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.4
Gentiles hoc custodire memorantur, hostes plerumque, latrones etiam; ut parcant iis cum quibus recordentur se iniisse convivium: ferae quoque ipsae pabulorum societate mitescunt.
PL 14, 1078B異邦人も、たいていは敵どうしでさえ、また盗賊でさえも、これを守ると伝えられている。ともに宴を張ったと覚えている相手は容赦するのである。野獣でさえ、餌を分かち合うことで穏やかになる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.5
Unde propter hujusmodi affectum gratiae convivalis, si verba consideremus, non otiose dulces cibos dixit. Quomodo enim dulces, qui cito corrumpuntur? Sed vide ne dulces cibos dixerit verba vitae.
PL 14, 1078Bそれゆえ、このような宴席の好意の情のゆえに、言葉をよく考えるなら、「甘い食べ物」と言ったのは無意味ではない。すぐに腐るものがどうして甘いと言えようか。むしろ、「甘い食べ物」とは命の言葉のことを言ったのではないか、よく見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.23.6
Hos enim cibos nulla amaritudo corrumpit, nulla mortis corruptela contaminat. Unde et semper dixit. Non enim semper edere quis poterat. Semper autem verbo Dei possumus inhaerere, et noctibus et diebus, si in lege Dei die et nocte meditemur.
PL 14, 1078Bこの食べ物は、いかなる苦みも損なわず、死の腐敗も汚さないからである。ゆえに「いつも」とも言った。人はいつも食べることはできないからである。しかし我々は、神の律法を昼も夜も思い巡らすなら、夜も昼も、いつでも神の言葉に固く留まることができる。