Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.1
(Vers. 8, 9.) Denique de Passione Domini sermo contexitur Frater non redimit, redimet homo; nec dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae; hoc est, ut quid timebo in die mala?
PL 14, 1159D(第8、9節)さらに、主の受難についての語りが織り上げられる。「兄弟は贖わない。人が贖う。人は神に自らの宥めを与えず、自らの魂の贖いの代価も与えない」〔底本は contexitur の後に句読点がなく、引用の始まりはイタリック体で示されるのみである〕。すなわち、「なぜ私は悪しき日に恐れようか」ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.2
Quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? Alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo? Ecce faciam nova omnia, quae supra ipsum germanitatis affectum sint atque pietatem.
PL 14, 1160A私に何が害をなしうるだろうか。私は贖い主を必要としないどころか、自分がすべての人の贖い主なのである。他の人々を自由にしようとする私が、自分自身のことで怯えるであろうか。見よ、私は、兄弟の情愛と敬虔そのものをも超える、すべての新しいことをなそう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.3
Quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo: sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dominus hominem, qui salvabit eos (Esai. XIX, 20) ; qui de se ipso dixit: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40) .
PL 14, 1160A同じ母の胎から光の中へ出た兄弟は、同じ本性の弱さに縛られているため、贖うことができない。人が贖う。ただしその人は、「主は彼らに人を送り、その人が彼らを救う」(イザヤ19:20)と書かれた人であり、自らについて「私は汝らに真理を語った人であるのに、汝らは私を殺そうとしている」(ヨハネ8:40)と言った人である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.4
Sed quamvis homo sit, quis cognoscet eum? Quare nemo cognoscet? Quia sicut unus Deus, ita et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
PL 14, 1160Aだが人であるとはいえ、誰が彼を知るであろうか。なぜ誰も知らないのか。神が一つであるように、神と人との間の仲保者も一つ、人であるキリスト・イエスだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.5
Ipse est solus qui redimet hominem, vincens pietate germanos; quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre.
PL 14, 1160Aただ彼ひとりが人を贖う者であり、敬虔において兄弟たちに勝る。他人のために自らの血を流したからである。それを兄弟のために捧げうる人は、誰もいない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.6
Itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato: et dedit semetipsum redemptionem pro omnibus; sicut verus ejus testis asseruit apostolus Paulus, qui ait: Veritatem dico, non mentior (Rom. IX, 1) . Sed quare solus hic redimet?
PL 14, 1160Bこうして彼は、自らの体を惜しまず、我々を罪から贖った。そして、すべての人のための贖いとして自らを与えた。彼の真の証人である使徒パウロが、「私は真実を言う。偽りは言わない」(ローマ9:1)と断言したとおりである。ではなぜ、彼ひとりが贖うのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.7
Quia nemo potest eum aequare pietate; ut pro servulis suis animam suam ponat: nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subjacent prolapsioni. Solus Redemptor eligitur, qui peccato veteri obnoxius esse non possit.
PL 14, 1160B彼に敬虔において並ぶ者は誰もおらず、自らの小さな僕たちのために自らの魂を捨てる者もいないからである。無傷さにおいても並ぶ者はいない。すべての人が罪の下にあり、すべての人があのアダムの転落に服しているからである。古い罪に捕らわれえない者だけが、贖い主として選ばれる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.13.8
Ergo per hominem, Dominum Jesum intelligamus, qui suscepit hominis conditionem; ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret, et chirographum universorum suo cruore deleret.
PL 14, 1160Bしたがって、「人」によって、我々は主イエスを理解しよう。彼は人の条件を引き受け、自らの肉において、すべての人の罪を十字架につけ、自らの血によって、すべての人の債務証書を消し去った。