Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.42.1
Attamen quid commemoratio istius revelationis operatur, nisi ut doceat quod in revelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus; quia infirmitas, et remedium revelationis, et virtutis exercitium est?
PL 14, 987Dそれにしても、この啓示の記憶は何をもたらすのか。啓示のうちには決して誇るべきでなく、弱さのうちにこそ誇るべきだと教えるためでなくて何であろう。弱さは啓示の治療であり、徳の鍛錬でもあるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.42.2
Contra autem revelatio, elationis lubricum est; namque ne revelationis sublimitate extolleretur ipse Paulus, qui raptus in tertium coelum est, stimulum carnis accepit. Subvenit ergo infirmitas, ne gratia in periculum verteretur.
PL 14, 987Dこれに対して、啓示は高ぶりの滑りやすい場所である。実際、第三の天にまで引き上げられたパウロ自身も、啓示の高みによって思い上がることのないよう、肉に刺を受けた。こうして弱さが助けに来て、恩寵が危険に転じないようにした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.42.3
Utilior ergo infirmitas, quam gratia. Eadem quoque infirmitas officina virtutis est; sicut ipsi Apostolo testificatus est Dominus, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9) .
PL 14, 988Aそれゆえ弱さは恩寵よりも有益である。同じ弱さはまた徳の工房でもある。主が使徒その人に証ししたとおり、「力は弱さのうちに完成される」(二コリント12:9)〔「徳」と「力」はラテン語では同じ virtus で、両義にかけて言う〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.42.4
Denique iste post revelationem rogavit remedium sanitatis, et non impetravit; in infirmitate autem remedium non quaesivit, sed cursum consummavit, et coronam invenit.
PL 14, 988A実際、この人は啓示ののち、健康の治療を願ったが、聞き入れられなかった。しかし弱さのうちにあって治療を求めず、自分の走路を走り終え、冠を見いだした。