ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XXVI 詩篇48篇講解 第XXVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1166A · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.1

1

(Vers. 20, 21.) Introibit usque in progeniem patrum ejus: usque in saeculum non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis, quae sensum non habent, et similis factus est illis.

PL 14, 1166A

(第20、21節)「彼は、その父祖たちの世代にまで入る。永遠に光を見ない。人は、誉れの中にあったとき、悟らなかった。感覚を欠く家畜に比べられ、それらに似た者となった」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.2

2

Ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. Qui est pater impiorum, Dominus declaravit dicens: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44) . Sunt et illi patres de quibus dicitur: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) .

PL 14, 1166A

それゆえ、この者は自らの父祖たちの世代に入ると彼は言う。不敬虔な者たちの父が誰かは、主が「汝らは、父である悪魔から出た者だ」と述べて示した(ヨハネ8:44)。「死者たちに、自分たちの死者を葬らせよ」(マタイ8:22)と言われた、あの父たちもいる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.3

3

Ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in Ecclesiam Domini (Deut. XXIII, 3) ; ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores.

PL 14, 1166B

それゆえモアブ人も、第三、第四の世代に至るまで、主の教会に入ることを禁じられた(申命記23:3)。その子らが、自分たちの父祖の罪のゆえに、その行いと習慣を真似た者たちの世代に入るためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.4

4

Unde et scriptum est: Filii adulterorum in consummatione erunt (Sap. III, 16) . Ergo qui non illum patrem qui in coelo est, sequitur; sed illum terrena colluvione viventem, in progenie terreni patris intrat.

PL 14, 1166B

それゆえ「姦淫の者たちの子らは、終局に至る」(知恵の書3:16)とも書かれている。すなわち、天にいるあの父に従わず、地の汚泥の中に生きるあの父に従う者は、地上の父の世代に入るのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.5

5

Qualis enim terrenus, tales et terreni; ut sit ejus vita terrena, requies nulla post mortem. In aeternum non videbit lumen; quoniam temporale quaesivit.

PL 14, 1166B

「地に属する者がそうであるように、地に属する者たちもそうである」。その生は地上のものにとどまり、死後の安息は何もない。「永遠に光を見ない」。一時的なものを求めたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.26.6

6

Ille autem qui Christi secutus est gloriam, qui desideravit illud lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, inveniet et videbit lumen aeternum; quia eum Christus redemit a morte.

PL 14, 1166C

しかし、キリストの栄光に従い、あの、この世に来るすべての人を照らす光を望んだ者は、永遠の光を見いだし、見る。キリストが彼を死から贖ったからである。