ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XIII 詩篇35篇講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 959A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.1

1

Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. Nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo nexa conjugio, regiae abundans opibus potestatis: quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti, hospitii et affinitatis jure suscepit; cum quo depacta suam copulam, non multo post relicto viro, consortii sui jura mutavit.

PL 14, 959A

それゆえ、不道徳な者たちが、どのように自らの不法と憎しみを求めるかを考えよう。たしかにヘロディアは、四分領主フィリポの合法的な婚姻に結ばれ、王の権力の富に恵まれていた。彼女は、ローマまで赴こうとしていたヘロデを、夫の兄弟として、客人のもてなしと姻戚の権利によって迎え入れた。やがて彼と契約を結んで自分の結合を約束し、間もなく夫を捨てて、自分の結びつきの権利を取り替えた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.2

2

Nonne ea quaesivit iniquitatem et odium, quae conjugium deseruit, ut inveniret adulterium?

PL 14, 959A

婚姻を捨てて姦淫を見いだそうとした彼女は、不法と憎しみを求めたのではなかったか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.3

3

Et quia sanctus Baptista nuptias illicitas constanter increpuit dicens Herodi: Non licet tibi eam uxorem habere (Marc. VI, 18) , quae maritum contra Legem reliquit, et fratri mariti quasi ex Lege convenit; commota est adultera, ut eum vellet occidere.

PL 14, 959A

聖なる洗礼者は、ヘロデに「汝がその女を妻とすることは許されない」(マルコ6:18)と言って、不法な結婚を断固として咎めた。その女は、律法に反して夫を捨て、夫の兄弟と、あたかも律法に従うかのように結ばれたのである。そこでこの姦婦は激昂し、彼を殺そうとした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.4

4

Sed cognito quod Herodem ad necem justi non facile posset inflectere, excogitavit qua via istud efficeret. Natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueverat. Adornavit filiam, ut in convivio regis pignus regale saltaret.

PL 14, 959A

しかし、義人を殺すようヘロデを容易には動かせないと知ると、どのような道でそれを成し遂げるかを考え出した。ヘロデの誕生日があり、彼は多くの王の習いのとおり、これを過度の贅沢で祝うのが常であった。彼女は娘を飾り立て、王の宴席で、王家の娘が踊るようにした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.5

5

Et cum placuisset Herodi, quod displicere debuit patruo, obtulit ei, ut quod vellet praemium pro saltationis opprobrio postularet. Matrem illa consuluit, cujus impulsu caput Baptistae poposcit.

PL 14, 959B

そして、叔父としては不快に思うべきことがヘロデの気に入ったので、彼は娘に、踊りの恥ずべき見返りとして望むものを求めるがよい、と申し出た。娘は母に相談し、その勧めによって洗礼者の首を求めた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.6

6

Victus Herodes, quia sacramento se constrinxerat daturum quidquid neptis propria petisset, jussit occidi Joannem, et caput ejus afferri. Quod allatum puellae dedit, et illa matri suae pertulit.

PL 14, 959B

ヘロデは屈した。実の姪が求めるものは何でも与えると、誓約で自らを縛っていたからである。彼はヨハネを殺し、その首を持って来させるよう命じた。それが運ばれると、娘に与え、娘はそれを母のもとへ持って行った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.13.7

7

Verum est ergo quod iniquitas et odium requirantur: quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, pravis artibus excogitatae fraudis elicuit.

PL 14, 959B

それゆえ、不法と憎しみが求められるというのは真実である。この女は、簡単な願いでは得られなかったものを、考え出した欺きの悪い術によって引き出したからである。