Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.1
(Vers. 13.) Et ideo sapiens qui cognoscit hujus saeculi vanitatem, non diuturnam vitae hujus precatur usuram; sed ad illa aeterna festinat, et labore hujus corporis et dolore gestit absolvi; sicut Propheta desiderasse cognoscitur dicens: Exaudi, Domine, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas.
PL 14, 1056A(第13節)それゆえ、この世の空しさを知る賢者は、この命を長く享受することを祈らず、永遠のものへと急ぎ、この体の労苦と痛みから解かれることを切望する。預言者がそう望んだと知られるとおりである。彼は言う。「主よ、私の祈りと嘆願を聞き入れよ。耳で私の涙を聞き取れ」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.2
Ne sileas a me, quoniam advena ego sum apud te in terra, et peregrinus; sicut omnes patres mei. Alius est incola, alius advena, alius accola.
PL 14, 1056B「私に対して黙するな。私は汝のもとの地で寄留者であり、旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。居住者と、寄留者と、仮住まいの者とは別である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.3
Incola, qui de loco est, et genitalem locum incolit: advena qui aliunde venit: accola, qui ad tempus colit, et mutatur annorum vicibus. Hoc est ergo quod dicit David: Apud te alienus sum, dum in terra sum: non sum nunc paradisi tui incola.
PL 14, 1056B居住者とは、その土地の者であり、生まれた土地に住む者である。寄留者とは、よそから来た者である。仮住まいの者とは、一時期だけ住み、年の移り変わりとともに移る者である。それゆえ、ダビデの言うことはこうである。「私は汝のもとでよそ者である、地上にいるあいだは。私はいま、汝の楽園の居住者ではない」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.4
Unde exposuit hoc ipse subjiciens: Et peregrinus; sicut omnes patres mei. Quod aperuit et apostolus Paulus, asserens quoniam cum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 7) ; quia etsi fides in nobis est, per fidem tamen ambulamus, non per speciem, id est, non facie ad faciem, quasi praesentes; ambulamus enim in aenigmate adhuc, non in veritate.
PL 14, 1056Bだから彼は、続けて付け加えて、これを自ら解き明かした。「旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。使徒パウロもこれを明らかにして、我々がこの体にあるあいだは、主から離れて旅をしていると断言した(二コリント5:7)。我々のうちに信仰があるとしても、我々は信仰によって歩むのであり、見えるものによってではない。すなわち、顔と顔を合わせて、いわば現前しているようにではない。我々はなお謎の中を歩んでいて、真理の中を歩んでいないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.5
Denique addidit: Audemus ergo et confidimus magis peregrinari corpore, et adesse ad Dominum (Ibid., 8) .
PL 14, 1056Cついに、彼は付け加えた。「それゆえ我々は敢えて行い、むしろ体から離れて旅し〔底本は peregrinari corpore で前置詞 a が無いが、奪格だけでも同じ意味になる〕、主のもとにいることを確信する」(二コリント5:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.6
Audemus praesumptionis in Deo fidei, non temeritatis est verbum; et consentimus, id est, volentes acquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem velut principaliter nostro judicio dependentes: volumus verum esse quod cupimus; ut appropinquemus ad Dominum, a quo nos videtur futurorum et praesentium distantia separare.
PL 14, 1056C「我々は敢えて行う」という言葉は、神における確信の、信仰の言葉であって、無謀の言葉ではない。そして「我々は同意する」〔前節の引用は confidimus「確信する」と刷るが、ここでは consentimus「同意する」として講じる〕、すなわち、望んで従い、願うのであって、より完全な知識の権威を、いわば第一に自らの判断に依存させるのではない。我々は、願っていることが真であることを望む。主に近づくためである。来たるべきものと現在のものとの隔たりが、我々を主から引き離しているように見える。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.7
Audemus ergo adesse; et ideo inquit: Connitimur (Ibid., 9) . Cognoscis verbum volentis adhuc pervenire, non ejus qui pervenerit. Affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.
PL 14, 1056Cそれゆえ、我々は敢えてそこにいようとする。だから彼は言う。「我々は努める」(二コリント5:9)。あなたが知るのは、なお到達しようと望む者の言葉であって、到達した者の言葉ではない。それゆえ、この言葉には意欲が示されており、成就が示されているのではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.8
Denique ipsum testem sui sermonis interroga; immo audi dicentem, vel potius audi dubitantem, cum dicit: Ideo connitimur, sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid.) : absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem.
PL 14, 1056Cついに、彼の言葉の証人である彼自身に尋ねよ。いやむしろ、語る彼を聞け。いやむしろ、ためらう彼を聞け。彼は言う。「それゆえ我々は、不在であっても、現前していても、彼に喜ばれるよう努める」(二コリント5:9)。不在とはなお信仰によって、現前とは見えるものによって〔という意味である〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.9
Unde et hoc potest intelligi, quod et hic positi, et illic placere nostro judici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum.
PL 14, 1056Dそこから、次のようにも理解できる。我々は、ここにいても、あそこにいても、我々の裁き主に、また我々の魂の贖い主にも喜ばれることを望んでいる、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.10
Necesse est enim nos ei assistere per speciem; ut unusquisque operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine: vel justus in requie, vel impius in aerumna.
PL 14, 1057A我々は、見えるものによって彼の前に立たねばならないからである。各人が自らの業の功績を、ふさわしい運命の審査によって得るためである。義人は安息のうちに、不敬虔な者は苦難のうちに。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.11
Fundit igitur lacrymas; quoniam cum advena in terram venerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exsilio.
PL 14, 1057Aそれゆえ彼は涙を流す。寄留者が地に来たなら、そこに留まり、祖国から切り離され、長い追放に引き留められるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.12
Considera nunc mihi illum Adam de paradiso ejectum, in castellum relegatum, spectantem unde dejectus sit, flentem ubertim; quia reminiscitur quid amiserit, quove deciderit.
PL 14, 1057Aさあ、あのアダムを私のために思い描け。楽園から追い出され、砦〔castellum は「集落」とも取れる〕に追放され、自分がどこから突き落とされたかを見つめ、あふれるほど泣いている。何を失い、どこへ落ちたかを思い出しているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.36.13
Et ideo gratias agamus Deo, qui nos perpetuo exsilio liberavit, aperiens januam qua revertamur ad patriam. Unde Apostolus praesumpsit dicere: Ergo jam non estis advenae atque peregrini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) .
PL 14, 1057Aそれゆえ、神に感謝しよう。神は、我々を永遠の追放から解き放ち、祖国へ帰るための門を開いた。だから使徒は、敢えてこう言った。「それゆえ、汝らはもはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちの市民、神の家の者である」(エフェソ2:19)。