Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.34.1
(Vers. 12.) Sequitur: Et qui oderant nos, diripiebant sibi. Dedisti nos tamquam oves escarum; et in nationes dispersisti nos.
PL 14, 1106B(第12節)続く言葉。「そして我々を憎んでいた者たちは、自分たちのために奪い取っていた。汝は我々を、食物となる羊のように与え、諸民族の中に我々を散らした」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.34.2
Miraris forsitan quod cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui loquuntur, hic dicant quod ab iis qui oderant eos, diripiebantur: sed non te ista perterreant.
PL 14, 1106Bすでに述べたように、語る者たちは後の部分では信仰の最高の堅固さをもっているのに、ここでは、自分たちを憎んでいた者たちに奪い取られていたと言うので、あなたはおそらく不思議に思うだろう。だが、これらのことがあなたを怯えさせてはならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.34.3
Multi enim hic diripiuntur; et tamen merita eorum a Christo non queunt separari. Rapiebantur apostoli, caedebantur virgis, in carcerem trudebantur, separabantur a se, et tamen cum Christo manebant: immo hoc ipso quod rapiebantur a perfidis, eorum merita crescebant, et gratia in coelestibus augebatur.
PL 14, 1106B実際、多くの者がここで奪い取られる。それでも、彼らの功績はキリストから引き離されえない。使徒たちは引き立てられ、鞭で打たれ、牢に押し込まれ、互いから引き離された。それでもキリストとともにとどまった。いや、信なき者たちに引き立てられること自体によって、彼らの功績は増し、天における恩寵は増し加わった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.34.4
Non enim statim qui ab hominibus diripitur, etiam vincitur. Vide apostolum Paulum gratulatum in periculis suis: vide gloriantem, quod per fenestram in sporta demissus sit.
PL 14, 1106C人々に奪い取られる者が、直ちに打ち負かされるのでもないからである。使徒パウロが自らの危険の中で喜んだのを見よ。窓から籠に入れられて吊り降ろされたことを誇っているのを見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.34.5
Vide quemadmodum sanctus Hieremias, sanctus Ezechiel, sanctus Daniel in captivitatem deducti, et ab Assyriis direpti, nullam tamen captivitatem propriae fidei pertulerunt; nec in Testamentum Domini deliquere, qui servaverunt in captivitate etiam legis praecepta divinae, nec de interdictis cibis putaverunt contra institutionem majorum aliquid usurpandum.
PL 14, 1106C見よ、聖なるエレミヤ、聖なるエゼキエル、聖なるダニエルが、捕囚に連れ去られ、アッシリア人に奪い取られながら、自らの信仰の捕囚はまったく被らなかった。彼らは主の契約に対して罪を犯さず、捕囚の中でも神の法の戒めを守り、禁じられた食物については、先祖の定めに反して何かを用いてよいとは考えなかった。