ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XIX 詩篇36篇講解 第XIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 976A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.1

1

(Vers. 9.) Ergo tu ne audias eum; ne aemuleris ut nequiter facias. Quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur. Exterminantur qui radices non habent, sicut olera vel fenum. Olera infirmus manducet: tu autem vitem insere in agro tuo, vineam institue.

PL 14, 976A

(第9節)それゆえあなたは彼に耳を貸すな。悪事を働こうと妬むな。「悪事を行う者たちは根絶やしにされる」からである。根のない者たちは、野菜や草のように根絶やしにされる。野菜は弱い者が食べればよい。あなたは自分の畑にブドウの木を植え、ブドウ畑を設けよ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.2

2

Et si venerit Achab, qui tibi dicat: Da mihi vineam tuam, ut olera mihi seram (III Reg. XXI, 2); noli ei acquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscindat aeterna.

PL 14, 976A

もしアハブが来て、あなたに「私が野菜を蒔くために、汝のブドウ畑を私にくれ」と言うなら(列王記三21:2)、彼に従うな。あなたが同意したために、彼がはかないものを蒔き、永遠のものを切り倒さぬように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.3

3

Ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia majorum suorum haereditatem, ne regi quidem putavit esse cedendam; et lapidari maluit, ut vineam suam non daret in direptionem. Haereditas majorum, fides vera est.

PL 14, 976B

ナボトが聖なる人々の中に数えられるのは、先祖の相続地を、王に対してさえ譲ってはならぬと考え、自分のブドウ畑を略奪に渡すよりは石で打たれることを選んだからである。先祖の相続地とは、真の信仰である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.4

4

Exstiterunt Ariani regali subnixi potentia, qui templum Domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes; sed absit, ut apud mentem Domino servientem praeponderaret magis poenae formido, quam forma pietatis.

PL 14, 976B

王の権勢を頼むアレイオス派が現れ、主の神殿は自分たちに渡されねばならぬと考えて、苛烈な刑罰で脅した。だが、主に仕える心にとって、刑罰への恐れが敬虔の模範よりも重くのしかかるようなことが、あってはならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.5

5

Non praevaluit perfidia, quia fides restitit. Est etiam quaedam vinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: Vinea facta est dilecto in cornu uberi (Esai. V, 1) .

PL 14, 976B

不信は勝てなかった。信仰が抵抗したからである。信仰ある者たちの胸の中にも一つのブドウ畑があり、それについてイザヤは言う。「ブドウ畑は、愛する者のために、肥えた丘の角に造られた」(イザヤ5:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.6

6

Hanc vineam Dominus plantavit in cordibus nostris; et ideo legimus dicentem Deum: Ego te plantavi vitem fructiferam, totam veram (Jerem. II, 21) . Nemo ergo de agro animae nostrae hanc auferat vitem; quia benedicta est ea vitis.

PL 14, 976B

このブドウ畑を、主は我々の心に植えた。それゆえ我々は、神がこう言うのを読む。「私は汝を、実を結ぶブドウの木、すべて真正なものとして植えた」(エレミヤ2:21)。したがって、我々の魂の畑からこのブドウの木を取り去る者がいてはならない。そのブドウの木は祝福されているからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.7

7

Ideoque dictum est de sanctis: A fructu frumenti, vini, et olei, multiplicati sunt (Psal. IV, 8) . Bonum est ergo habere intra te torcularia vino redundantia; ut fluat tibi vinum in vas tuum de vinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum!

PL 14, 976C

それゆえ、聖なる人々について言われている。「穀物とぶどう酒と油の実りから、彼らは増し加えられた」(詩篇4:8)。だから、あなたの内にぶどう酒のあふれる酒ぶねを持つのは善いことである。ソレクのブドウ畑から、あなたの器にぶどう酒が流れ込むように。あの酔わせる杯の、何と輝かしいことか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.8

8

Sorech enim vinea novi principii est, et novae aequitatis. Unde et dicitur nobis: Cantate Domino vestro canticum novum, principium ejus, magnificate nomen ejus ab extremo terrae (Esai. XLII, 10) . Haec ergo vinea uvas faciat, non iniquitatem.

PL 14, 976C

ソレクとは、新しい始まりと新しい公正のブドウ畑だからである。それゆえ我々にも言われる。「汝らの主に新しい歌を歌え、その始まりを。地の果てから、その名をあがめよ」(イザヤ42:10)。したがって、このブドウ畑は、不法ではなくブドウの房を結ぶがよい。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.19.9

9

Ideo relicta est vinea Judaeorum; quia iniquitatem fecit, ut scriptum est (Esai. V, 7) , et non judicium. Nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.

PL 14, 976C

ユダヤ人のブドウ畑が見捨てられたのは、書かれているとおり(イザヤ5:7)、公正ではなく不法を行ったからである。我々はキリストにあって実を結び、永続する者となるにふさわしくされよう。