ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XVII 詩篇35篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 960B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.1

1

Astitit, inquit, omni viae non bonae: malitiam autem odio non habuit. Non enim immerito injusta meditatur, qui in via erroris assistit, et malitiam diligit, quam odisse deberet. Plus dixit, astitit; quasi jamdudum in via nequitiae, diuturna statione, permaneat.

PL 14, 960B

彼は言う。「彼はすべての善くない道に立ち止まり、悪意を憎まなかった」。実際、誤りの道に立ち止まり、憎むべき悪意を愛する者が不義を思いめぐらすのは、理由のないことではない。「立ち止まった」と言うことで、彼はさらに多くを言った。あたかも、長く立ち続けることで、すでに久しく邪悪の道にとどまっているかのようである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.2

2

Ille enim beatus (Psal. I, 1) , qui in via peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat.

PL 14, 960C

実際、幸いな者(詩篇1:1)とは、罪人たちの道に立ち止まらなかった者であり、そこに立ち止まることをやめない者ではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.3

3

Et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae David, impietatem fugere, in peccato non stare, in Lege meditari; ut intelligas quae bona sunt, et justa atque injusta secernas.

PL 14, 960C

それゆえ、聖なる預言者ダビデの第一の教えは、不敬虔を避け、罪に立ち止まらず、律法を思いめぐらすことである。あなたが善いものを悟り、正しいことと不義なことを見分けるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.4

4

In omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio succus inficiat, gravioraque multo sunt, animorum vitia, quam virgultorum.

PL 14, 960C

それゆえ、あらゆるものにおいて、生み出す根こそ見るべきである。無益な樹液が最初からそれを損なわないようにである。心の悪徳は、若枝の悪徳よりはるかに重い。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.5

5

Cavendum ergo prae caeteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat, atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala fructus malos facit.

PL 14, 960C

それゆえ何よりも、悪意の習いが人間の気質に根づき、続く世代がすべて堕落することのないように用心すべきである。悪い木は悪い実を結ぶからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.6

6

Nam si plerumque quod nolumus hoc agimus, et vitare non possumus; et quod odio habemus, hoc facimus, vinti quadam aut delectatione flagitii, aut obreptione peccati: quomodo possumus vitare quod amamus? Astringimur et inviti quomodo possumus voluntarii non teneri?

PL 14, 960C

というのも、我々はしばしば、望まないことを行い、避けることができず、憎んでいることをしてしまう。恥ずべき行いの悦び、あるいは罪の忍び寄りに負けた〔底本は vinti。victi と読む〕からである。それなら、愛しているものをどうして避けられようか。我々は、嫌々ながらでも縛られるのに、自ら望んでいるとき、どうして捕らえられずにいられようか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.7

7

Vix se exsolvit Paulus erroribus quotidiana decertatione luctando, ut vinculis captivitatis exutus, per Christi gratiam servaretur; et tu putas quod assistendo delictis possis ad coelestium repromissionum merita pervenire?

PL 14, 961A

パウロは、日々の戦いに格闘して、ようやく誤りから自らを解いた。捕らわれの縛めを脱して、キリストの恩寵によって救われるためである。それなのにあなたは、罪にとどまり続けながら、天の約束にかなう功績に至り得ると思うのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.17.8

8

Luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. Certantibus quoque divinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona justitiae pro laborum meritis deferatur.

PL 14, 961A

冠は、格闘することによって求められるのであり、逆らうことによってではない。熱意によって獲得されるのであり、反抗〔底本は refragio。稀な語で、「反対」と解した〕によってではない。戦う者たちは、神の慈しみの助けをも願い求めねばならない。苦労の功績に応じて、正義の冠が授けられるためである。