ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput X 詩篇61篇講解 第X章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1170C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.10.1

1

(Vers. 3.) Ideoque adjunxit statim: Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius.

PL 14, 1170C

(第3節)そこで彼はすぐに付け加えた。「まことに彼こそ私の神、私の助け手、私の守り手である。私はもはや動かされない」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.10.2

2

Haec utique quasi homo loquitur; quia in Deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur: quamquam in eo quod locutus est: Non movebor amplius; ostendat habere se divinae insignia potestatis.

PL 14, 1170C

これは確かに人として語っている。我々は神に望みを置かねばならず、そうすれば容易には滑り落ちないからである。しかし、「私はもはや動かされない」と語ったことにおいて、彼は自分が神の権能の徴を備えていることを示している。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.10.3

3

Habes enim alibi dicentem: Adhuc ego semel terram movebo (Aggae. II, 7) . Movit diluvio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit: movit cum Sodoma et Gomorrha sacro igne consumptae sunt. Haec supernae indignationis indicia sunt.

PL 14, 1170D

あなたは別の箇所で、彼がこう言うのを見いだす。「もう一度、私は地を動かす」(ハガイ2:7)。彼は洪水によって動かした。ノアの箱舟のほかは、すべての肉が滅びたときである。また、ソドムとゴモラが聖なる火で焼き尽くされたときにも動かした。これらは上からの憤りの徴である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.10.4

4

Sed quia elegit genus hominum Dominus magis servare quam perdere, non movebitur amplius ad indignationem, qui venit ad misericordiam: venit ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet: venit ut se offerret pro nobis, et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione servaret.

PL 14, 1170D

しかし、主は人類を滅ぼすよりも救うことを選んだので、慈しみのために来た者は、もはや憤りへと動かされることはない。彼は自分の血で我々を贖うために来たのであり、我々の血を流すために来たのではない。我々のために自分を捧げるために来たのであり、善い商人のように、自分の体の受難によって、自分の商品を守るために来たのである。